@423 S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CONSTANTINOP. 425
|
deliciis incrassarit, sed jejuniis, et precibus dinter-
naque afflictionum tolerantia leviorem et tenuiorem effecerit sicut volucris aliqua superne devolans, ita valido impetu in phalanges dæmonum irruit, et ad- versarias virtutes facile invadit sibique subjicit. In unc modum et Paulus multis affectus plagis, et in vincula conjectus, et ligneis vinctus compedibus, corpus quidem habuit valde infirmum, laboribusque emaceratum, animam vero fortem et invictanı : atque adeo fortis erat vinctus, ut ad solam ejus vocem f'ın- damenta carceris commoverentur, et solutum carce- ris custodem vinctum ad pedes suos adduceret, ape. rirenturque januæ clausæ. Itaque haud parvam nobis consolationem Paulus exhibuit, camque etiam ante. resurrectionem, nempe quod tentationibus meliores et sapientiores reddamur : idcirco dicit: Afflictio patientiam operatur, patientia probationem, et probatie spem, spes vero non confundit (Rom. 5. 4. 5). Et ite- rum alius quidam dicit: Vir qui non tentatur, non est probatus : el qui non ` est probatus, nullius pensi est (Eccli. 34. 11). Et ita non parum nobis conferunt afflictiones ante resurrectionem, cum anima reddatur probatior patientia, et intelligentia præstantior et ab omni libera formidine. Et idcirco dicit : Etiam si externus noster homo corrumpatur, internus tamen re- novatur in dies singulos (2. Cor. 4. 16). Quomodo quæso, renovatur ? Effugatur enim omnis effeminatio, exstinguuntur concupiscentia absurde, et avaritia, et inanis gloria, et in summa interimuntur omnes aliæ malæ perversæque cogitationes. Ut ergo anima ignavia socordiæque dedita facile hujusmodi affectio nibus est obnoxia: ita si continuis est implicita pro pietate certaminibus, non tantum habet otii, ut do his vel cogitet aliquando, curis videlicet ipsam ab his omnibus ad palestræ studia avocantibus. Pro- pterea dicebat, Innovatur in dies singulos. Postea ut denuo soletur animas dolentes in malis quibus affli- guntur, et philosophari nescientes spe futurorum. erigat, sic dicit : Quæ enim nunc levis est afflictio, mire supra modum æternum gloriæ pondus operatur in nobis, dum non spectamus ea quæ videntur, sed quæ non videntur. Nam quæ videntur, temporalia sunt: quæ vero non videntur, æterna (2. Cor. 4. 17. 18). Quasi diceret : Plurina igitur et in hac vita afflictio nobis bona confert, nempe quod animam nostram sapien – tiorem prudentioremque faciat, innumera quoque et futura bona conciliat : non ea quæ libcribus ex æquo rependuntur, sed ampliora certaminibus de- bentur tam secundum qualitatem, quam secundum quantitatem. Et ambo ista declarans, cum magnitu- dine periculorum excellentiam præmiorum confert, et opponit brevitatem æternitati, levitati pondus, affictioni gloriam. Afflictio enim, ait, temporalis est et levis; delectatio autem, imo non dixit, dele- ctatio, sed gloria, quæ delectatione multo est major, æterna, et continua, et magna: pondus autem hic non ærumnosum et onerosum, sed magnificum et pretiosum aliquid vocat vulgari consuetudine, qua pretiosa gravioris esse ponderis dicere solemus. Cura |
ficit, ut posthac gravia omnia quasi e sublimi deri-
deat. Pauli merces ante resurrectionem. Ut autem quod dicimus, adhuc manifestius pateat, exemplo illud declarare volumus. Paulus ille, exantlatis innumeris malis, nonne insignes retributiones accepit cum irri- deret tyrannos, cum furibundos populos incitaret, cum omnes pœnas contemneret, impavidusque et imperculsus maneret contra bestias, contra ferrum, in mari, in præcipitiis, in seditionibus, in insidiis, de- nique in malis omnibus? Quid huic conferri potest? Enimvero hominem non exercitatum, et nihil mali expertum vel levia quæque turbare solent: imo non solum res ipsæ, sed et leves exspectationes, et quid dico leves exspectationes? etiam rerum umbræ pavi- dum reddunt et perterrent. Verum qui exercitatus in certamen ingreditur, ac multa ante mala perpessus est, is omnibus postea superior fit,et, tamquam gra- culos crocitantes, eos qui minantur, contemnit. Non parva autem est hæc corona, neque exigua merces, quod illum nihil humanarum rerum movere possit : nam quæ aliis multum formidanda videntur, ab hoc facile contemnuntur: et propter quæ alii tremunt et metu obstupescunt, ea multum ridet ipse, quia per excellentem patientiam angelicarum virtutum philo- sophiam est adeptus. Si enim corpus recte beatum dicimus, quod potest absque offensa ferre frigus, et calorem, et famem, et inopiam, & viæ difficultates, ærumnasque alias : quanto magis beatam vocare sportet animam quæ viriliter ac fortiter omnes omnium molestiarum ferre incursus, et per omnia servare cor suum nulli servituti obnoxium potest? Plane hic magis rex est, quam ipsi reges. Regem enim satellites, milites, amici et inimici nunc insi- diando, nunc aperte vim faciendo offendere possunt : huic autem, cui animus qualem nunc dixi, neque rex, neque stipator, neque familiaris, neque amicus, neque inimicus, neque diabolus ipse aliqua ex parte poterit nocere. Qui enim posset, cum is omni studio: in hoc inèumbat, ne inter mala computet, quæ vulgo mala haberi solent? 4. Talis erat beatus Paulus, atque propterea dice- bat: Quis nos sepurabil a caritate Christi? tribulatio, vel angustia, vel persequutio, vel fames, vel nuditas, vel gladius, vel periculum? Sicut scriptum est: Quia pro- pler le morte conficimur tota die, reputati sumus ul oves mactationis: sed in illis omnibus egregie vincimus fropter eum, qui nos dilexit (Rom. 8. 35. 36.57; Psal. 43,22). Istud etiam hoc loco insinuans dicebat :Tametsi externus homo noster corrumpitur, internus tamen re- novatur in dies singulos (2. Cor. 4. 16). Infirmum fit corpus, ait, sed validior et potentior animus, quin et multo alacrior et agilior. Et sicut miles, si gestarit arma sese gravantia, licet admodum strenuus sit et in militia exercitatus, non est terrori hostibus, qui sciunt armaturæ gravitatem pedum velocitati et bel- ‹andi usui obesse : sin levia acceperit et tractabilía, sicut avis aliqua obvium se feret hostibus. Sic et qui Jarnem suam non cbrietate neque indulgentia neque' ' |