@1037 TESTAMENTUM RUBEN. 1038
|
V. De editione Grabiana hic typis expressa.
Hanc autem Roberti antiquum versionem Lati- nam subinde typis fuisse consignatam norunt eru- diti; dignamque in primis existimarunt viri docti quæ in veterum Patrum Bibliothecis locum obtine- ret. Verum in omnibus editionibus quæ ab ann. 1483 usque ad annum 1677 in vulgus prodierunt, tot tantisque mendis foedata est antiqua isthæc ver- sio, ut sæpe vix sensum extundere valeas. Quod secum reputans Joannes Ernestus Grabius, colla- tis editis cum duobus bibliothecæ Bodleianæ mss. codicibus, plurimos sustulit errores, correctis quo- que aliis pene innumeris ab interprete ipso com- missis. Hanc itaque versionem sic emaculatam, cum textu Græco ad duos codices exacto, alterum Academiæ Cantabrigiensis, bibliothecæ Bodleianæ B alterum,publici juris fecit Oxonii 1698 in volumine I Spicilegi SS. Patrum. Exinde vero editionem suam recensens idem vir eruditus,textum Græcum iterum contulit cum duobus mss. collegii Trinitatis Can- |
A tabrigiensis. Latinam quoque Roberti Lincolniensis
versionem perpetuis emendationibus limavit; aliis quidem quas e duobus mss. bibliothecæ Bodleia- næ hauserat et prius ad oras paginarum posuerat, in textum assumptis; aliis vero a se ipso adjunctis: ut ex præfatione ad secundam Spicilegii Oxonien- sem editionem anni 1714 colligitur. Priorem Grabianam secutus est Fabricius in Co- dice pseudepigrapho Deteris Testamenti, vol. I, se- mel iterumque typis excuso Hamburgi ann. 1713- 1722, quanquam memoria lapsus aliter alicubi (48) asserat: quod utique, ut cætera omittamus, com- pertum fiet, secundæ Grabianæ notam p. 224 cum secunda item Fabriciana p. 687 conferenti. Nos vero posteriorem Oxoniensem, uti par erat, sele gimus: editoris adnotationes quæ textui emendando inserviunt, retinuimus: alias longiores contraxi- mus, paucis interim additis quæ auctoris mentem in primis respiciunt. |
@ΑΙ ΔΙΑΘΗΚΑΙ
ΤΩΝ ΙΒ' ΠΑΤΡΙΑΡΧΩΝ ΤΩΝ ΥΙΩΝ ΙΑΚΩΒ ΠΡΟΣ ΤΟΥΣ ΥΙΟΥΣ ΑΥΤΩΝ. TESTAMENTA DUODECIM PATRIARCHARUM FILIORUM JACOB AD FILIOS SUOS INTERPRETE ROBERTO LINCOLNIENSI EPISCOPO. (GALLAND., Vet. Patr. Biblioth., I, 195.) |
CAPUT I.
Testamentum Ruben, de iis quæ mcriturus in mente (49) habuit. I. Transcriptum testamenti Roben, quæcunque mandavit filiis suis, priusquam moreretur, in 125 anno vitæ ipsius. Post annos duos mortis Joseph,ad ægrotantem congregati sunt, ut visitarent eum,filii et filii filiorum ejus. Et dixit eis: » Filioli mei, ego morior, et vado viam patrum meorum. Et videns . |
KEDAAAION A'.
Διαθήκη Ρουβὴμ περὶ ἐννοιῶν. Α΄. ᾿Αντίγραφον διαθήκης Ρουβήμ, ὅσα ἐνετείλατο τοῖς υἱοῖς αὐτοῦ, πρὶν ἀποθανεῖν αὐτὸν, ἐν ἑκατοστῷ εἰκοστῷ πέμπῳ ἔτει τῆς ζωῆς αὐτοῦ. Μετὰ ἔτη δύο τῆς τελευτῆς Ἰωσήφ, ἀῤῥωστοῦντι συνήχθησαν ἐπι σκέψασθαι αὐτὸν οἱ υἱοὶ καὶ υἱοὶ τῶν υἱῶν αὐτοῦ. Καὶ εἴ πεν αὑτοῖς· « Τεκνία μου, ἐγὼ ἀποθνήσκω, καὶ πορεύο- |
ctante, habet Robertus episcopus Lincolnensis.
GRAB
|
(48) Fabric. Cod. pseud. V. Testam. tom. II, p.
84. (49) In mente. In mente spirilu prægnostico di- |