@603 S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA DUBIA. 604
|
θηρὸς ἐπεφήμιζον, μᾶλλον δὲ οὗ μηδὲ λείψανον εὑρεῖν
προσεδόκουν, τοῦτον μεθ᾿ ἑαυτῶν βαδίζοντα ἔχοντες, καὶ συλλαλοῦντα ὁρῶντες, ἀφατόν τι χρῆμα πατράσιν εἰς ἡδονὴν, καὶ ἀπόρθητον γλυκύτητα τοῖς ἐκείνων σπλάγχνοις ἐναποστάζον 18. CLXXIX. Οὕτω τιμήν οἶδεν ὁ κοινὸς ἁπάντων Δε σπότης Χριστὸς τοὺς δι' αὐτὸν παθόντας τῶν οἰκε τῶν, καὶ τοσοῦτον κίνδυνον ἀναδεξαμένους, τοιαύτη θαυμάτων ὑπερβολῇ, τοιαύταις λαμπρότησιν· ῶν γέ νοιτο καὶ ἡμᾶς ἐπιτυχεῖν, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾿ οὗ τῷ Πατρὶ δόξα ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. |
dicabant, imo vero cujus nihil reliqui se inventu- Α
rss sperabant, eum secum incedentem habentes, atque colloquentem spectantes, inexplicabilis vo- luptatis rem parentibus, et ineffabilem suavitatem suis ipsorum pectoribus instillabant. CLXXIX. Ita in houore habere solet communis omnium Dominus Christus eos famulorum qui pro- pter ipsum passi sunt,tantumque periculum susce- perunt, tali miraculorum exsuperantia, talibus splendoribus quorum etiam nos compotes fieri contingat, gratia et humanitate Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu. in sæcula sæculorum. Amen. |
@VARIE LECTIONES.
78 al. EvaToota ovta. 'Evarostátov. Est participum. Peronius legebat vartotalov, quod et cum eo verti- mus. IBID. το al. νῦν, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Αl. νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς. |
@LITURGIA
SANCTI CLEMENTIS ROMANI. (RENAUDOT, Liturgiarum Orientalium Collectio, ed. 2, Francofurti, 1847, in-4°, t. II, p. 186.) MONITUM. Præter istam, nulla alia apud Orientales Clementi ascripta Liturgia reperitur in mss. codicibus, quod mirum sane videri posset, quando quidem in Clementinis Constitutionibus exstat integra illius forma libro VIII descripta. Verum quamvis illarum Constitutionum quas Dascalia, decurtato Adasxakias nomine.Syri et Arabes vocare solent, versiones et epitome plures reperiantur in Collectionibus Canonum Arabicis, ultimi illius libi fragmenta tantum habent et is liber in vetustissima Syriaca versione codicis Florentini non exstat. Neque apud Græcos, a quibus Constitutiones apostolicas Syri et alii acceperunt, memoria ulla est Liturgiæ que Clementi tribueretur, quia scilicet in nulla Ecclesia celebri,et quæ aliis legem aut exemplum dare posset, forma rituum et orationum singularis,ex Clementinis expressa, in usu fuit.Ratio cur istam Jacobite composuerint et Clementi attribuerint frustra quæreretur, nisi dignitatis quam com- parare huic officio conati sunt ex nomine viri apostolici,cujus memoriam inseruerunt aliquoties in dipty- chis suis, ut ctiam in confessione quam ordinandis sacerdotibus prælegi jubet Pontificalis Mediceus; et cujus aliquot testimonia in suæ opinionis patrocinium referunt in Collectaneis, de quibus sæpe dic- tum est, Non edita est in Missali Chaldaico, neque Gabriel Sionita in epistola ad Nihusium, aut Abra- ham Echellensis notis ad Hebed-Jesu, illius meminerunt, et pauci codices eam repræsentant (26). Ver- sio facta est ad bonæ notæ codicem Colbertinum 3921. Ut probetur Liturgiam istam Clementis Romani opus non esse, multis verbis non opus est, cum ne levem quidem talis antiquitatis notam habeat,sed recentioris aevi non paucas, inter quas præcipua vide- tur esse, stylus ille a prima simplicitate degenerans, et vere Asiastica synonymorum,epithetorum meta- phorarumque congeries, per quam ad supremum elegantie culmen perveniri Orientales existimant. Id etiam probat additio aliquot verborum in forma consecrandi panis et calicis,ut in prima, quod pro multis fidelibus immolatur in altera, sanguinis meus qui confirmat testamentum mortis meæ: quæ formulæ magis recentioribus similes sunt, quam vetustis Græcis Syriacisque, quarum sententia ad verborum evangeli- corum simplicitatem propius accedit. In invocatione Spiritus sancti id observandum, quod oratio quæ verba Christi sequitur praeter aliarum morem prolixa est supra modum, ita ut majus omnino inter illa et invocationem, sit intervallum. Neque tamen interlocutio diaconi occurrit ut in Græcis posterioribus, nam eas additiones Græcis usurpatas, ignorant Orientales Ecclesiæ. (16) Allat., Symmicta, p. 291. |