sime dimensis, supplevit et minio rubro notavil;
eo nimirum consilio, ut quæ la laceris membranis
temporis injuria consumpta desiderabantur, ab iis
quæ addita vel suppleta fuerint lectores facilius
secernerent. Quæ quidem supplementa Juniana
posteriores editores, ut nacimulis clausa typis im-
primerentur, diligenter curarunt. Magna enim-
vero et laudanda Junii solertia, si fides ipsi adhi-
benda, Verum secus sentiunt de eo deque ejus la-
bore in describendo ms. Alexandrino viri longe
doctissimi, Wollonus (4) in primis, Millius (2) et
Grabius (3): ut proinde minus recte censuerit Fel-
lus (4), actum scilicet irrito conatu acturun
fuisse illum, qui post Junium ad exemplar Alexan-
drinum omnia denuo exegisset; siquidem, subdit,
ea babetur de eruditione, industria et fide D. Junii B
apad omnes fama, ut eamdem suspicione aliqua
labefactare, non iucivile modo, sed iniquum pror-
sus videatur.
Ai pretium fuerit operæ hic in medium proferre,
quæ de Juniana Clementinarum Epistolarum edi-
tione fuere ab ipso Grabio adnotata. Sic autem se
habent (5): Quæ ex collatione (ms. codicis Alexan-
drini) emendationem præbent, ad hæc fere capita
reducuntur. 1. Nonnulla in editis omittuntur quæ
in prototypo exstant, ut ex versione Latina constat.
II. Haud pauca vocabula litteris miniatis eduntur,
quæ in codice exstant; quod factum esse a typo-
thetis verisimile est. II. Sunt haud pauca, quæ
non recte exscripsit editor. IV. Nonnulla aliter
scripta sunt, quam editor repræsentavit ex singu-
Lari quadam ejus opinione; qua adduci non potuit,
ut scriptionem veterem aliter exhiberet, quam se-
condum vulgarein scribendi morem. V. Sæpe cum
ipse male exscripserit, correctionem ex conjectura
addit ad marginem; quæ correctio in ipso codice
reperitur. ▸ Hactenus Grabius. Quibus ergo vitiis
laborant editiones ferme omnes, utpote quæ fuere
ad Junianam exacta: quod quidem liquido patet
ex Wolloniana, omnium emendatissima.
Hæc igitur Cantabrigiensis satis luculenta Excosts
in vulgus prodiit anno 1718, summa cura Henrici
Wottoni elaborata. Eam enim haud semel exigens
V. C. ad fidem ms. codicis Alexandrini, adhibito
ellam Junii edito cum eodem codice a Millio atque D
a Grablo collato, Junianum textum quem cæteri
editores sunt secuti, octogies emendavit supplevit
que; quæ vero aberant a ms. exemplart, atque a
Junio litteris miniatis designabantur, minutioribus
typis imprimenda curavit. Sed præstat Woltonum
ipsum audire, qui consilium studiumque suum
in hac editione adornanda hisce verbis exponit (6):
Cum primum mecum decrevissem editionem S.
Clementis in me suscipere, Grabii Milliique exem-
31.
{(1) Prolegom. ad Bibl. polyglott., Sect. x, §
(2) Apud Russel., edit. PP. Apost., tom. 1, part. I,
p. 256.
13). Prolegom. ad vers. LXX, cap. n, § 1.}
plaria quae eorum uterque cum ms, codice quam
accurate contulerat, mihi comparavi, atque iHorum
collationes et emendationes diligenter ad oram
libri mei adnotavi. Quod cum egissem, ms. codi-
cem quanta fieri potuit diligentia plus quam semel
de novo contuli; quem, cum unicus sit, usque ad
litteram secutus sum, præterquam in abbreviatio
nibus, quas hoc in loco potius adnotandas duxi.
Hujusmodi sunt: Σ pro Beds, KE pro Kopios, E
ΘΣ Θεός, Κύριος,
pro Ἰησοῦς, ΧΣ pro Χριστός, ΠΝΑ et ΠΝΣ pro
Πνεῦμα et Πνεύματος, ΟΥ̓͂ΝΟΣ pro οὐρανός, ΑΠΟΣ
pro άνθρωπος, ΙΣΑ et IHΛ pro Ισραήλ, IAM pro
Ιερουσαλήμ, ΠPA pro πατέρα. Ubi vero codex ms.
discedit a vulgari scribendi ratione, vel parum
recte se habet, veram ac usitatiorem scribendi ra-
tionem, ut et lectiones, emendationes et conjectu-
ras Junii, Boisii, Cotelerii, Felli, Colomesii ac Cle-
rick, inter variantes lectiones posui. Plurimis
etiam in locis textum emendavi et suæ integritati
restitui, ubi parum recte a Junio describebatur. -
Quæ me ad hanc editionem suscipiendam præcipue
impulerant, hæc fuerunt: ne deesset emendation
Græci textas editio, etc Banc autem Wottonia-
nam editionem, omnium licet accuratissimam, qui
deinceps epistolas Clementinas typis excuderunt
viri eruditi, si Richardum Russelium excipias,
præteriere inconsultam. Quod quidem mirum, sin
minus de reliquis, al saltem de Clerico qui eamdem
præ manibus habuit: ex ea enim selectiores Boisil
adnotationes a Wottono tum primum editas descri-
psit, quas in secundam Amstelodamensem Patrum
apostolicorum editionem Cotelerianam transtulit. At
eo in primis nomine illam insuper babuisse videtur
Clericus, quod editor Cantabrigiensis tum Eduardi
Bernardi notulas quíbus Epistolæ 1 adbevelav ele-
vare conatus est exsullarit, tum ipsummet Cleri-
cum identidem haud immerito castigarit.
Quandoquidem vero Russelii mentio incidit,
lud interest adnotare, industrium hunc editorem in
suis Patrum apostolicorum operibus genuinis, Lon-
dini anno 1746 evulgatis, Wottonianani editionem
præ cæteris sibi sequendam jure censuisse. Qui et
ad calcem secundæ partis voluminis 1 laudabill
consilio pleraque subjecit adnotata, ex Joannis
Millii apographo accurate ad ms. codicis Alexan-
drini fidem exacto descripta: quæ quidem adno-
tata Wottonum prætermisisse, quamvis et ipse apo-
graphum Millianum sibi comparasse asseveret,
miror enimvero; eo vel maxime quod nonnulla in
iis reperiantur, quibus ex eodem ms. vetustissimo
codicum editorum lectio passim exactior red-
ditur.
Neque porro illud prætermittendum, V. C. Joanni
Ludovico Frey, qui anno 1742 Epistolas Patrum
{(4) Præfat. ad epist. 1 Clem., edit. Oxon., 1869.
(5) Apud Woltonuin ad calcem epist. Clem., pag.
102.
(6) Præfat., p. ccVII.
Σελίδα:Patrologia Graeca vol 1.pdf/44
Εμφάνιση
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
87
AD S. CLEMENTEN 1 PAPAN
88