Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
@69 PROUEMIA VARIORUM. 70 |
Tamen in Epistola, quæ ad Jacobum scripta est. Circa tempus quo Romani litteras ad Corinthios dederunt, non una est criticorum opinio. Alii as- signant finem Neronis, aut certe eos annos qui Vespasiani imperium excidiumque Hierosolymita- num antecesserunt. Hos refellit epistola, tum cap. 47, cum velut antiquæ meminit Corinthiorum primæ dissensionis, sub Apollo excitatæ, qui teste Hieronymo circa finem Commentariorum in Epi- stolam ad Titum, Corinthi fuit episcopus; tum Corinthiacam Ecclesiam, veterem appellat dum- que cap. 1, 5 et 6 subindicat persecutionem aliam ab illa prima Neronis. Post Neronem autem Domi- tianus primus Christianos persecutus est, jam eversa Hierosolyma. Sed Clemens, inquiunt viri doctissimi, meminit, cap. 41, oblationum in tem- plo. Quidni meminisset? cum nunc quoque, tot ela- psis sæculis, par mentio idemque sermo haberi queat; quemadmodum legenti patebit. Alii suspi- cantur a Clemente exsule factas litteras, sub finem vitæ: quia cap. 5 dicit Paulum in finibus Occiden- tis passum esse, nec urbis Romæ facit commemo- rationem; et quia in initio calamitates adversitates- que suas proponit. Verum quis credat Romanis aditam Chersonesum, ut ad Corinthios scriberent? |
A Et vero eum qui nomine Ecclesiæ Romanæ scribe- bat, illa eloqui decuit quæ Urbi, non quæ sibi con- venirent, ut certe Urbi conveniunt. Unde evanescit quidquid objicitur. Alii epistolam missain volunt anno Domini 95, fervente persecutione Domitiani. Rectius tamen quam fervens, desinens notaretur persecutio, quam nimirum innuit epistolæ princi- pium, quæque aptior fuit ad destinandos. cum lit- teris quinque legatos, nominatos in fine epistolæ. B Cæterum spes Patricii Junii de Hieronymiana Clementine epistolæ interpretatione, mihi pertenuis aut nulla est, librariorum dolos consideranti, el quo pacto, ut vendibiliorem mercem haberent, odio- sum Rufini nomen e principio ac fine interpretatio. nis Explanationum Origenis in Epistolam ad Ro- manos sustulerint (quod tamen retinet codex Thu- anæ bibliothecæ) ac favorabile Hieronymi intruse- rint. Quocirca suspicio tenet me, idem scelus hic perpetratum, ac versionem Clementine epistolæ ad Jacobum a Rufino factam, Hieronymi titulo fuisse honestatam. Denique monendus es, Lector, uncis per totumi opus inspersis includi ea quæ in ms.deleta aut amis. sa, per conjecturam suppleta, in editione Auglicana miniatis litteris impressa sunt. |
@J. B. COTELERII JUDICIUM DE POSTERIORE EPISTOLA S. CLEMENTIS. |
Exstat de hac Epistola judicium magni critici Eu- sebii, Historiae ecclesiasticæ lib. 11, cap. 38, hisce verbis expressum : Ιστέον δ᾽ ὡς καὶ δευτέρα τις εἶναι λέγεται τοῦ Κλήμεντος ἐπιστολή· οὐ μὲν 10' ὁμοίως τῇ προτέρᾳ καὶ ταύτην γνώριμον ἐπιστάμε- θα, ὅτι μηδὲ τοὺς ἀρχαίους αὐτῇ κεχρημένους ίσμεν. Quæ a Rufino, uti solet indiligenter redduntur sic: Dicitur tamen esse et alia Clementis epistola, cujus nos notitiam non accepimus. Nec magis accurate Hieronymus, libro De viris illustribus: Fertur et secunda esse ex ejus nomine epistola, quæ a veteribus reprobatur. Et Photius Mupio6l6lov cod. 112, 113, deyouév deutépa mpds tous auroùs, we vos anodoxalezat. Neque enim dicit Eusebius secun- dam Clementis epistolam notham esse, et ab anti- quis reprobatam; dicit solummodo ignoratam fuis-D se, in citationibus a veteribus prætermissam, in dubium vocatam; unde eodem loci et alibi priorem nuncupat ὁμολογουμένην, ἀνωμολογημένην παρὰ πᾶ- my. Itaque rectius in Nicephoro lib. in, c. 18 habetur: Καὶ ἄλλη δὲ αὐτοῦ φέρεται ἐπιστολή, τῆς προτέρας xarà molu àrodéausa nept só autós pηow Eu- σέβιος,, μὴ ἐν ἐπιστήμῃ ταύτης τοὺς ἀρχαίους εἶναι. Maximus in Prologo ad Dionysii opera, agens de Eusebio, καὶ μὴν οὔτε Πανταίνου τοὺς πόνους ἀνέ- |
... C γραψεν, οὔτε τοῦ Ῥωμαίου Κλήμεντος, πλὴν δύο καὶ μόνων επιστολών. Et vero quemadmodum Cæsariensi episcopo credimus, dubitatum fuisse de auctore nostræ epistolæ; quemadmodum non possumus nunc, post deperditos tot primorum Patrum libros, - memoriam illius accusare, quæ tamen non semper fida exstitit; ita negamus inde consequi, pro pseud- epigrapha necessario habendam epistolam : cum fieri quiverit, ut opus genuinum in controversiam venerit, et a primis Ecclesiæ scriptoribus non fue- rit celebratum. Certe ea dubitatio, ea omissio, non deterruerunt auctorem Canonum apostolicorum, can. ult., Epiphanium hæresi 37, c. 6, hæresi 30, c. 15, et eum qui Librum pontificalem composuit, quo mi- nus de Clementinis epistolis, perinde ac nihil in- tercederet inter illas discriminis, loquerentur. Mit:o enim Niconem, de quo ad superioris Epistolæ ca- put 14. Imo quod admodum mirere, id ab ipsis Hie- ronymo ac Photio designatum, quando suam non Eusebii proponunt opinionem; ille in volumine i adversus Jovinianum cap. 7, hic in Myriobibli cap. 126. Quinetiam utramque inter sacræ Scri- pturæ libros collocasse videntur Ecclesiæ illa, quæ canonibus apostolicis regebantur, quique eos cano- nes in Novi Testamenti voluminibus recenset Joan- |