Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Patrologia Graeca vol 1.pdf/34

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
@67 AD S. CLEMENTEM I PAPAM  68
@LECTORI.
Hactenus Vendelinus, cujus verba ex editione 
Pauli Colomesii descripsimus. Cæterum qui annos,
quibus sedit Clemens, multo certius rescire avebit,
is adeat oportet eruditissimas Dissertationes Joan-
nis Pearsonii et Henrici Dodwelli, de successione
primorum Romane urbis episcoporum; qui viri to-
tam chronologiam pontificiam feliciter illustrarunt,
quamvis per omnia non consentiant.
Pearsonius vult Clementem sedisse ab anno 69
ad 83. Dodwellus vero ab anno 64, vel 65 ad 81.
Hic etiam cap. 11 Diss. de success. pontificum Rom.
contendit incertum esse, an epistola Clementis prior
ab eo jam episcopo scripta sit; at certe non de-
...
A buisse episcopi nomine scribi, quamvis episcopum
jam Clementem fuisse testari videantur Hegesippus
atque Irenæus. Digna sunt lectu quæ hanc in rem
habet, sed prolixiora, quam quæ huc transferan-
tur. Idem in Dissertationum Irenaicarum prima,
§ 28, suspicatur non immerito, alteram, quæ dici-
tur, Clementis epistolam, esse potius daytv ejus sen
ejus doctrinam, ab alio scriptis mandatam, atque ex
ejus concionantis ore exceptam, vel ex auditorum
ab eo memoria exaratam. Eum, Lector, adito, quo
rebus ecclesiasticis antiquissimi ævi nemo facem
hactenus intulit fulgentiorem.
@J. B. COTELERII
JUDICIUM DE PRIORE EPISTOLA S. CLEMENTIS.
Cum quæcunque de Epistola a B. Clemente, Ro- 
mana Ecclesiæ nomine ad Corinthiorum Ecclesiam
scripta, proferri potuissent, fere omnia partim ab
antiquis tradita, partim a recentioribus occupata
fuerint, vice præfationis, pauca duntaxat adnota-
bimus ad ea veterum testimonia, quæ nonnihil
scrupuli legentibus forte injicerent, nisi expone-
rentur; ac deinde quæremus quando stylum acue-
rit Kauns, to tou Xpustou xàñua. Equidem ab Euse-
bio lib. II, cap. 16 et 38, epistola vocatur ópodo
youμév, dvospodynµévý mapà mãoɩv, ab omnibus uno
consensu recepta. Ille tamen historicus lib. VI, cap.
43, refert Clementem Alexandrinum in libris Erpw-
jaréwr vti testimoniis Scripturarum a quibusdam
repudiatarum, nempe Sapientiæ Salomonis, Sapien-
tise Siracidis, Epistolæ ad Hebræos, Epistolarumque
Barnabe, Clementis et Judæ. Quo modo volumen
ab omnibus admissum, a quibusdam rejicitur?
Eam repugnantiam tolles, si dixeris cunctos qui-
dem opus agnovisse pro genuino Pontificis foetu,
sed non omnes habuisse pro scripto canonico de
primo, nullain motam antiquitus controversiam;
de secundo, motam, aliis extra canonem ponenti-
bus, quæ sententia obtinuit, aliis intra, ut auctor
Canonum apostolicorum, canone ultimo, proinde
que forsan et qui eos canones in numero sacrarum
Scripturarum collocat Joannes Damascenus, quique
eosdem admittunt Trullani episcopi. Atque hujus
postremæ opinionis documentum præbet antiquis-
simus codex bibliorum manu Thecla exaratus, ex D
quo duæ istæ epistolæ prodierunt; quandoquidem
eas cum libris Novi Testamenti conjunctas exhibet.
Neque vero quidquam causa est, cur alias quas
piam suspiceris apostolorum Canonis Clementmas
epistolas; quæ apud Græcos aut nullæ fuerunt,
aut non seorsum lectæ, sed initio Recognitionum,
Actuum Petri, Clementinorum, similisque farinæ
apocryphorum.
Ad ejusdem Eusebii observationem, imitatum
esse Cleinentem Epistolam ad Ilebræos, addi potest
consimilis, de imitatione aliorum Novi Testamenti
librorum, præsertimque Epistolarum ad Corinthios
et Epistolarum Petri: utriusque enim apostoli erat
discipulus. Nec mirum, quod Dominicæ ac apo-
stolicæ sententiæ et dictiones in ore fuerint ho-
minum apostolicorum, atque in usu primorum
Christianorum.
Photius Bibliothecæ codice cxxvi videtur scripsisse:
Photius Bibliothecæ codice cxxvi videtur scripsisse:
Αἰτιάσοιτο δ᾽ ἄν τις αὐτὸν ἐν τούτοις, non autem ἐν
ταύταις. Reprehenderit vero eum quispiam in his.
In Libro pontificali, ubi de Clementis vita, necnon
in ejus Operis exscriptoribus, memorantur duæ Cle-
mentis epistolæ, eæque canonicæ et catholicæ.
Quod ita acceptum ab auctore libri De gestis Ro-
manorum pontificum, credito Luitprando, quasi
ageretur de duabus primis Clementis Decretalibus
ad Jacobum. Gravi, ut equidem sentio, errore. Nam
si Decretales in animo habuisset scriptor Pontifica-
lis libri, non solum duas dixisset, verum quinque.
Quemadmodum ẞtoypápos ille, qui mira supinitate,
postquam de duabus epistolis catholicis a Clemente
ad Jacobum datis retulit, subjungit quænam conti-
neantur in illis duabus, et in reliquis tribus. Adde
quod in Pontificali opere sejungi videtur epistola
ad Jacobum a duabus canonicis epistolis. Hic fecit
duas epistolas, quæ canonicæ nominantur. Et infra: