Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Patrologia Graeca vol 1.pdf/33

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
@65 PROCEMIA VARIORUM. 66
A strum 119. Adriano et Rustico consulibus,
quando ad diem tertiam Maii occisus est, et vaca-
vit sedes diebus 25, usque ad vicesimam nonam
Maii Dominicam, qua successit Xystus. Post quem
anno 128 Telesphorus, 138 Hyginus, 142 Pius, sub
quo Marcion hæreticus exortus est, annis 115 post
duos geminos consules, hoc est, anno nostro 143,
docente hoc Tertulliano.
Sic ergo specimine saltem præbito restituendæ,
quod pollicebar, chronologiæ pontificia, intellecto-
que tempore, quo episcopatum gessit Clemens,
quoque post abdicatum pontificatuin tandem occi
sus est, videamus nunc et de vero epistolarum it
lius tempore, istius maxime quam nunc damnts.
Nam illa præclara omnibusque aliquis Patribus
Blaudata, et in Ecclesiis, instar apostolicarum, re-
citari solita, quæ data est sub persona non abili-
cati Clementis, sed potius Romanæ Ecclesiæ (post
Anacletum sine episcopo degentis scilicet) ad Ec-
clesiam Corinthiam, satis jam suam occasionem.
annumque indicavit, nostrum 95, fervente perse-
cutione Domitiani quam maxime, perscripta; eo-
dem admodum stylo, quo idem Romanus clerus ad
Cyprianum utitur. At character nostræ hujus ho-
miliæ similior, quam epistolæ, et ab altero diversis-
simus, privatum scriptorem arguit. Tempus quoque
insinuat pacalissimum, nullis in Ecclesiam procel-
lis turbidum; tantoque magis ad charitatem mu-
tuam fovendamque pacem hortatoriam Ad quam
obtinendam non oporteat inveniri hominem "qui
eam largiatur, sed Deum scilicet. Quibus verbis
vel ego fallor, vel innuitur Vespasianus imperator,
qui anno nostro 75, sexto suo consulatu, templum
Pacis Eternæ omnium toto orbe pulcherrimum de-
dicavit; semet existimans illum principem pacis,
patrem futuri sæculi prænuntiati apud Isaiam, cu
jus imperii non foret finis. Non hunc ergo mortalem
hominem, sed Deum inveniri debere monet Cle-
mens, qui æternam pacem suis largiturus sit.
Tanto ergo Epistola hæc prior illa, quæ post 20 de-
mum annos missa fuit Corinthum. Idque subindi-
cat apud Eusebium, lib. iv, cap. 25, Dionysius Co.
rinthiorum episcopus, in epistola dicata Soteri papa
circa a um nostrum 167, in qua Romanos allo-
quitur, his verbis: Hodie Dominicam sacram diem
peregimus, in qua legimus vestram ** epistolam, quam
semper ad nostram instructionem legemus, sicut e
priorem nobis a Clemente scriptam. De quibus verbis
quod volui conficio, Clementis ipsius esse hanc
epistolam; illam vero alteram, non tam decrepiti
Clementis, quam etiam Romani cleri.
conclusam: Secedo, abeo, bene stabiliatur populus 
Dei; addens, se id in commentariis quibusdam sic
invenisse. Abdicaverit ergo die 12 Februarii, quæ
tunc fuit feria quarta Cinerum. Ita post quatuor
dies Cletus, et re et nomine electus, sedere coepit
ex die 16 Februarii, Dominica ipsa Quadragesime,
tenuitque pontificatum, vivo Clemente, annis sex,
mensibus duobus, diebus decem, quos Indiculus
repræsentat exserte: A consulatu, inquit, Vespa-
siani vi et Domitiani v, qui est annus mihi jam
indicatus 77, planissime.
Anno igitur nostro 83, Domitiano Ix et Rufo
consulibus, obierit Cletus, die 26 Aprilis, ut est in
Hemerologio, intervallum illud a creatione illius,
ad unguem confirmante. Vacasse traditur sedes
diebus 15. Ergo ex die undecima Maii, quæ tunc
fuit Pentecoste, rursum electus Anacletus sedit
annos 12, menses 2 (non 10) dies 3, usque ad an-
num nostrum 95, diemque Hemerologio agnitum
decimum tertium Julii, Domitiano xv et Flavio
Clemente consulibus, quos etiam agnoscit Indicu-
lus, mira in his constantia et veri fide.
Erat hic annus Domitiani tyranni 14, quo per-
secutionem suscitavit in Christianos, cujus causam
Clemens, in Epistola illa luculenta (quam ex per-
sona non sua, sed Ecclesiæ Romanæ scripsit ad
Corinthios adversus episcopum suum seditiosos) re-
fert ad dissidia illa Christianorum, adversus se in-
vicem consurgentium; quale quid etiam Romæ fa-
clum innuit ; suum ipsius certamen ante annos oc- C
todecim tacite innuens.
Interim autem, sive occiso jam Anacleto, sive
conjecto in vincula, Evaristus successor designa-
tus est, cui membranæ tribuunt annos 13, menses
7, dies 2, usque ad Gallum et Braduam, consules
anni nostri 108, ut omnino coeperit ex anno illo jam
dicto 95. Quia vero Clemens jam decrepitus obie-
rat anno, sicut diximus, nostro 100; die 23 No-
vembris; neque mors ejus ex Ponto Romam per-
ferri potuit, nisi post dies saltem triginta, hine fa-
ctum est ut abinde, numerato altero velut initio,
Evaristus sedisse scribatur annos 7, menses 10,
dies 2, usque ad diem vicesimam sextam Octobris
anni 108, utque in Græcis legamus, post electionem
Evaristi pontificis, successisse Alexandrum anno D
12 Trajani.
Alexander ergo sedere cœpit ex anno 108 jam
dicto, seditque annos 10, menses 5, dies 21. Con-
jectus in carcerem anno nostro 116, octavo sui
pontificatus, Eliano et Vetere consulibus, vivente
adhuc Trajano, ut habent Acta; in quo carcere
duos annos egit, usque ad tertium Adriani, no-