Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Patrologia Graeca vol 1.pdf/15

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
@29 PRIMI ECCLESIE SECULI SCRIPTORIBUS.
quidem et a successoribus ejus diligenter fuisse ob- 
servatum, nullus, opinor, negaverit. At porro si iis
locis, in quibus docentem Paulum tot tantique dis-
cipull audierunt, nomen scholæ deneges, tibi qui-
dem non omnino repugnabimus; modo ad illos
primam Christianarum scholarum originem redu-
cendam esse concedas.
Primo tamen Ecclesiæ sæculo, nondum elapso,
quasdam Christianorum scholas, proprie dictas,
jam institutas fuisse, deducto ex Eusebi Historia
non levi plane argumento, colligi posse putamus.
Ibi enim de Pantano, Alexandrine scholæ præfecto,
hæcleguntur: Per idem tempus, Commodo nimirum
imperante, fidelium scholæ præerat vir doctrine
causa celeberrimus, nomine Pantenus; quippe jam
inde a priscis' temporibus sacrarum litterarum B
schola, in eadem civitate, Alexandrina, fuerat ins-
tituta, quæ quidem nostra ætate adhuc perseverat.
Atqui Commodus ab anno 180 ad annum 193 Ro-
mani imperii frena moderabatur. Per hoc ergo
tempus Pantænus scholæ Alexandrinæ præfuit.
Cum itaque Eusebius eamdem scholam a priscis
temporibus institutam fuisse asserat, inde profecto
non improbabilem ducimus conjecturam, jam a primo
Ecclesiæ sæculo jacta fuisse scholæ illius funda-
menta, nec eam alium fortasse quam Marcum evan-
gelistam, primum Alexandria episcopum, habuisse
auctorem.

Neque vero prima duntaxat bujus seholæ initia
indicat Eusebius, verum etiam quid in ea docen
tractarique soleret, luculenter tum aperit, cum
eam sacrarum litterarum scholam appellat. His si-
quidem verbis ille nobis aperte declarat sacras lit-
teras, id est, sacros Veteris et Novi Testamenti li-
bros ibi a doctoribus et magistris fuisse explicatos.
Nec obscurius paulo post tradit huic sacrarum Scrip
turarum explicationi adjectam divinorum dogma-
tum explanationem: Divinorum, inquit, dogmatum
thesauros exposuit.
Qua autem methodo id fieret, sic ipse ibidem docet:
Partim viva voce, inquit, partin scriptis. In hac ergo
Alexandrinæ Ecclesiæ schola et sacra Scriptura, et
divina fidei Christianæ dogmata, partim viva voce,
partim scriptis explanabantur. At cum Eusebius illud
idem a priscis temporibus factum esse asseveret, nullus
procul dubio negaverit eamdem docendi methodum
in antiquioribus ejusdem Ecclesiæ scholis, quidni
et in aliis pluribus, fuisse observatam, Porro au-
tem ante el post scriptos atque publicatos novi fee-
deris codices, apostoli eorumque discipuli Chris-
tianis eadem explicabant fidei dogmata, eaque pro-
phetarum oraculis, aliisque Veteris Instrumenti tes-
timoniis, ac tandem non solum divina Christi au-
ctoritate, variisque miraculis, ejus nomine editis,
confirmabant, sed sæpissime fuso etiam sanguine
consignabant.