Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:Homeri Opera, vol. 1 (1920).djvu/9

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Praefationis ea solet esse ratio ut praesidia operis suscepti recenseantur, libri manuscripti enumerentur et expendantur, denique ex iis critica textus historia fiat: cuius rei materia e documentis plerumque constat a medio aevo quod vocant profectis, raro autem saeculum duodecimum vetustate superantibus. Homeri vero longe alia est condicio, utpote cuius textus fontes multo altius repetere liceat, immo ad ipsa liberae Graeciae tempora persequi. Etenim ars illa critica quae librorum comparatione tanquam fundamento nititur, cum e doctrine. Homerica originem traxerit, apud litteratos viros—illos dico quos Aristoteles[1] τοὺς ἀρχαίους ὁμηρικούς, Platο[2] magis poetice Ὁμηρίδας vel ‘Homeri gentiles’ appellat—inde a quinto A.C. saeculo viguit atque exculta est. Ars autem eadem ad alios scriptores vix ante renatas in Europa litteras adhiberi potuit. Equidem fateor ab antiquis illis nullam iustam Homeri recensionem, nullos commentarios integros ad nos pervenisse. Sed tanta superest lectionum copia, praesertim Iliadis, ut de Homero illo veteribus noto iudiciurn securus ferre possis. Habemus apparatum criticum quem praebent codices nostri: habemus etiam, si non plenum ipsius Aristarchi apparatum, at certe lectionum seriem a grammaticis Ptolemaeorum aequalibus instructam: quae cum diu in scriniis latuisset,—

  1. Arist. Metaph. xiv. 6.
  2. Plato Ion. p. 530 D; Phaedr. p. 252 B.
v