coemptus vel compilatus Alexandriam delatus esset. Tituli certe ita a longinqua regione petiti sunt ut magna voluminum pretia indicare videantur. Accedunt editiones istae quarum nomina (vel potius cognomina) obscuriorem habent originem—ἡ κυκλική, ἡ πολύστιχος, ἡ ἐκ μουσείου[1]. Accedunt postremo aliae αἱ κοιναί vel αἱ δημώδεις vel αἱ εἰκαιότεραι appellatae; quarum nulla fere videtur aut nomen suum habuisse aut fructui fuisse ad textum constituendum.
En habes instrumentum criticum vel hodie non contemnendum, quod e quindecim ad minimum libris constat, iisque non forte temere coacervatis, sed ex universa Graecia virorum doctissimorum ope ac consilio comparatis. Horum igitur librorum consensu quid satius, quid locupletius exspectamus? Et hercle satis frequenter consentientes habemus, ubi scilicet Aristarchus lectionem probasse dicitur quam πᾶσαι (sc. ἐκδόσεις) praeberent. Hoc enim velut siglo indicari solet ipsius Aristarchi librorum consensus, neglectis (ut par erat) ‘communibus’ illis vel ‘vulgaribus’ vel ‘deterioribus.’ Artem igitur criticam Aristarchi in eo versatam esse apparet ut codices in classes quasdam distribueret, optimum quemque a deteriorum plebe secerneret, eam demum lectionem eligeret quam apud omnes codices suos aut (si discreparent) apud bonam partern invenisset. At si ita res se habent, vix dubium esse potest quin Aristarchea ἀνάγνωσις maximum apud nos pondus habere debeat, immo codicibus nostris vel cunctis anteponi: quippe quae non opinione solum
- ↑ Adiectivus κυκλικός apud Alexandrinos ‘tritus,’ ‘vulgaris,’ significabat: ad Epicum illum Cyclum plane non pertinet. Talium vero cognominum origines vix operae pretium est exquirere.