Berolini qua opus erat sollicitudine contulit Hermannus Diels. de qua re, etsi quibusdam locis habeo cur dubitem, non meum est iudicare. sed Dielsius meus quoniam in Epicureis cum hac editione conlatis quidquid inuenit siue corrigendum siue addendum beneuole mecum communicauit, piaculum committerem, si librum sine hac dote emitterem, praesertim cum culpam meam ita expurgem. nam cum Bonnetus codices Parisinos cum editione Cobeti, Wachsmuthius Italicos cum Tauchnitiana contulisset eademque ego uterer, intentissimam curam fugere poterant talia maxime quae ex Bonneti silentio colligenda essent; id quoque accidit ut breuitatis nimis studiosus minus quam oportuit accurate referrem. cuius neglegentiae nemo est cuius ueniam inpensius expetam quam Bonnetus, cuius unica fide ac diligentia debebant haec mea digniora esse. haec igitur Dielsius scribit addenda aut corrigenda esse:
in epistula 1 p. 3, 14 τοσοῦτον P2 (del. τὸ) ut f p. 4, 5 ἁπλὰ P ut corr F 6 τε τὸ] το τε ut uidetur P1 p. 5, 4 μηθὲν ex. μηδὲν corr P1 8 εἴτ᾽ ὄτου P emendatum manu prima 14 σπερμάτων ex σπέρμα τῶν cor P1 p.6, 2 τοιου sic P ov adscripsit P2 p. 8, 16 ἐνδοτέρω circumpunxit P1 3 δὲ P cum reliquis: δ' Q p. 9, 6 πορρωτάτω] πόρρω τούτω Q 10 ἐμπεδοστατῆσον marg P2 16 ἀπόποιαι P1 p. 10, 10 δήποθ(εν) P: τε sscr P2 p. 12, 18 προσβαλλόμενα] πρὸς ὃ βαλλόμ.* (una littera erasa) P πρὸς δ βάλλομὲ corr P1 [uitium eo loco inde natum quod προβαλλ. cum superscripto ος correctum esset, o seruatum est tamquam relatiuum] p. 13, 6 [δό]ξαν cum rasura trium litterarum P1 14 διασώζοντ[ας] cum ras. P1 p. 14, 7 ἣ τὸ P2 ἢ τὸ P1 cum FQ p. 16, 12 ῶσ*ιν cum litura accentus (ex ὤσειν?) P1 p.17, 9 ἀπτομεν sine accentu P1 p.19, 1 compendium illud in marg. syllabis γὶ i.e. γιον explicauit P1 φοραὶ P (ι post erasum), Q 3 τοσοῦτο P1 ut Q τοσοῦτον (sic τοσοῦτο) P2 4 ἀντικόψη eraso supra primam litteram accentu [igitur fuit ἄντικόψη] P 5 ἑτέρ* terminationis ας conpendio supra rasuram posito P1 7 delendum 'ἀθροίσμα P1': a ita scriptum ut simul terminatio σι(ν) indicetur 8 ἀντικόπτωσιν sed ut ω ex ο correxisse uideatur P1 14 ἐστι Q ut F 18 πνεύματι P1 ex πνεῦμα τι p. 21, 9 αὐτὰς ex αὐτῶν corr P1 16 στρογγυ[λω]τάτων cum ras. iam P1 p.23, 2 προυπάρχοντα Q 9 ἑαυτ i.e. ἑαυτοῦ P 18 ἀΐδιον sic sine acc. primitus scriptum in ἀιδίων