praep. eu. XIV 21, 1 p.769a ἔτι γέ τοι καὶ νῦν inquit τοιαῦτά τινα λέγουσιν οἱ περὶ τὸν Ἐπίκουρον et Numenius ibid. XIV 5, 3 p.728a (p.29 Thedingae) ἔοικέ τε ἡ Ἐπικούρου διατριβὴ πολιτείᾳ τινὶ ἀληθεῖ ἀστασιαστοτάτῃ, κοινὸν ἕνα νοῦν, μίαν γνώμην ἐχούσῃ, ἐφ᾽ ἧς ἦσαν καὶ εἰσὶ καὶ ὡς ἔοικεν ἔσονται φιλακόλουθοι, ita dubitari nequit quin de suo tempore Laertius X 9 non sit mentitus ἥ τε διαδοχὴ (τῶν Ἐπικουρείων), πασῶν σχεδὸν ἐκλιπουσῶν τῶν ἄλλων, ἐς ἀεὶ διαμένουσα καὶ νηρίθμους ἀρχὰς ἀπολύουσα ἄλλην ἐξ ἄλλης τῶν γνωρίμων.
etiam tertio saeculo et ineunte quarto uiguit Epicuri disciplina. ampla Περὶ φύσεως commentatione refutandum sibi Epicurum sumpserat Dionysius Alexandriae episcopus (a. 249—265).[1] neque hercule quo eruditionem uenditaret, sed quod ualere errorem christianae ueritati infestum uidebat Lactantius[2] tam saepe tamque acriter in Epicureas opiniones inuehitur, qui librum de ira dei tantum non in Epicureos intendit.
sed ante medium saeculum quartum hortus Epicuri desertus iacuit. cuius rei testes sunt imp. Iulianus p.551 Pet. 301c Spanh. μήτε Ἐπικούρειος εἰσίτω λόγος μήτε Πυρρώνειος· ἤδη μὲν γὰρ καλῶς ποιοῦντες οἱ θεοὶ καὶ ἀνῃρήκασιν, ὥςτε ἐπιλείπειν καὶ τὰ πλεῖστα τῶν βιβλίων et Augustinus ad Dioscorum epist. CXVIII 21 t. II p.337c ed. Ven. 1729 'quos (i. e. Epicureos et Stoicos) iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut uix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum, quae fuerint illorum sententiae. certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gym-
- ↑ Eusebius qui eclogas illus refutationis pretiosas praeparationi euang. XIV 23 - 27, 12 p.772d-783 inseruit, quod p.784a Διονυσίῳ τῷ καθ᾽ ἡμᾶς ἐπισκόπῳ scribit, bene explicatur eis quae ad Bakii Posidonium p.263 sq. Wyttenbachius adnotauit.
- ↑ auctore utitur praeter Lucretium maxime Cicerone. ex Hortensio sumpta est sententiarum pugnantium conlatio et acutissima et cum fide instituta diu. inst III 17, 3—6 cf. 16, 9. 13. Varronis log-historicum Tuberonem libro de opificio dei conpilat, ut uidit Aug. Wilmannsius de Varr. 1. gramm. p.36.