Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/73

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE EPICVREORVM ET STOICORVM PVGNIS
LXXIII

Chrysippo Antipatro Diogene luctandum esset? Obmutuerunt clamores litigantium; solum conuiciorum specimina quaedam cum Cicerone Cleomedes maxime seruauit. olim multa Chrysippi uolumina in oppugnando Epicuro uersabantur: mutilatus eius librorum index apud Laertium VII 202 saltem haec seruauit Περὶ τοῦ καλοῦ καὶ τῆς ἡδονῆς[1] πρὸς ᾿Αριστοκρέοντα ῑ. Ἀποδείξεις πρὸς τὸ μὴ εἶναι τὴν ἡδονὴν τέλος δ. Ἀποδείξεις πρὸς τὸ μὴ εἶναι τὴν ἡδονὴν ἀγαθόν δ: ceteri tituli cum fine libri interierunt. copiosissima sine dubio quaecumque aduersus Epicurum Chrysippus scripsit quasi horrea quaedam erant sententiarum aduersarii ad uerbum transscriptarum; notum enim est nullius ueteris scriptoris opera testimoniis undique constipatis pleniora fuisse quam Chrysippi.[2] sed et haec et quidquid ceteri Zenonis sectatores scriptitarunt, omnia aetas longa funditus deleuit, quae uel partium iram aliquando (ut uidimus p.LVII) in studium uertit adeoque nouum florem Epicureis concessit.

Etenim ingrauescente in diem cum religione superstitione non hercle mirum si quotquot inpediri mentem animi uincirique aegre ferrent, eis quasi portus tutissimus patere uisus est Epicuri hortus. hic contra timores rerum caelestium et infernarum aere triplici pectus obducebatur, hinc tamquam ex armamentario publico contra aniles quae uidebantur fabellas ac superstitiones certissima sumebantur et acutissima tela. ut olim Lucretio, etiam magis tunc Epicurus existimatus est ἀνὴρ ὡς ἀληθῶς ἱερὸς καὶ θεσπέσιος τὴν

  1. exstant fragmenta, cf. Bagueti de Chrysippi uita cett. commentat. p.264 sqq.
  2. praeter locos infra p.85, 9. 87, 7. 342, 14 positos cf. Galenus de Hippocr. et Plat. dogm. p.261. 265. 275. 301 Muell. illud — τὸ ἀπὸ τῶν παρατεθειμένων ἐπισεσυρμένον Philodemus dicit (u. p.416b) — iam in Zenonis libris inerat (u. p.85, 10). quod si tenueris (uide maxime p.342, 14—17), non latebit, unde gnomologia antiquissima originem duxerint. de quocumque loco morali commentarium Chrysippi in manus sumpsisses, excerptis inde poetarum testimoniis paratum erat amplissimum caput gnomologii.