ethices Epicureae omnia eadem opera et percensuit et acerbe inrisit. non solum egregius scriptor et qui Epicuri libros diligenti lectione pernosset, sed etiam antiquus ille fuit. irrita enim tela iecisset, nisi omnes facile uiderent, ex quo sumpta essent armamentario; in ipso igitur pugnae inter sectas exortae ardore conicias illam saturam scriptam esse. qua re ex Gryllo Plutarchi, cuius usum ad fr. 456 et 517 indicaui, satis fidenter etiam plura licebit tollere, quae ad ethicen Epicuri utilia sint.
Ab aduersaris omnium dogmaticorum ad Epicuri hostes transeo. paucissima de his certaminibus ad nos perlata sunt; Megaricorum aut dialecticorum pugnas uix fando audiuimus, Antidori ab Epicuro inpugnati ne sectam quidem nouimus. de his igitur tacere praestat, donec aliquid lucis uolumina Herculanensia adfulserint. ex eis qui durarunt, aduersarii Epicureis fortasse mitissimi Peripatetici fuerunt, sed eidem doctrinae Epicureae omnium minimam curam habuerunt, ut indocte de ea nec diligenter referant; id quod uel in Alexandrum Aphrodisiensem cadit. omnium longe acerbissimi et grauissimi Stoici. quorum sectae cum a principio Epicuri philosophia omnis repugnaret, etiam magis contraria facta est, postquam Persaeus unam Stoicorum doctrinam seruando regno et ciuitati utilem esse Antigono regi persuasit et ad regni commoda philosophiam reuocauit. prodiit Cleanthes aduersarius, ut Aristarchus Samius expertus est, acer uehemensque, qui non solum atomos inpugnaret sed etiam imaginem uiuidam exornando Virtutum ancillantium miserationem, odium Voluptatis dominantis commoueret.[1]
- ↑ scripsit Cleanthes περὶ τῶν ἀτόμων (Laert. Diog. VII 134) et πρὸς Δημόκριτον (ib. 174), ut Sphaerus περὶ ἐλαχίστων et πρὸς τὰς ἀτόμους καὶ τὰ εἴδωλα (Laert. vi 178); porro περὶ ἡδονῆς (ib. 175) libros plures, cf. fragmenta a Wachsmuthio collecta in prooemio ind. lect. Gotting. aest. 1874 p.18. de pictura celeberrima, quam Cebes imitatus est, uide Ciceronem de fin. II 21, 69 de offic. III 33, 117 Augustinum de ciu. dei V 20, cf. Gassendi animadu. p. 1685 sqq. aliam imaginem eiusdem opinor originis Cicero indicat Tusc. disp. V 5, 18 sq. (cf. de off. III 33, 116 'talium uirtutum choro').