dito postea manum correctricem expertus est, quae textum ad exemplar alterius generis refingeret non solum corrigendo sed etiam radendo, ut quid prima manus dederit nunc saepenumero aut plane incertum sit aut ualde dubium. qua re peropportune accidit quod in eadem bybliotheca alter codex adseruatur
Parisiensis gr. 1758, olim Fonteblandensis regis Francisci I ac numeris deinceps 920. 1008. 3131 notatus, chartaceus (Q), quem ex illo codice P, antequam a correctore retractatus esset[1], descriptum esse Bonnetus uerissime perspexit. is quoque saeculo XIV adscribitur, a Bonneto (mus. Rhen. XXXIV p. 487) saeculo XV exeunti, rectius ineunti uindicabitur. qui cum neque ita correctus sit ut pristina lectio dispici nequeat et praeter conpendia scribendi male intellecta codicis P lectionem primariam egregia cum fide siue stuporem mauis dicere reddat, hoc iam subsidio licet duplicem ex codice P fructum capere, ut simul alterum praestantioris generis exemplum (P1) ex lectione non correcta et codice Q fidenter instauretur et alterius generis exemplum non spernendum (P2) ex lectione correcta repetatur. sed codex P cum tam male habitus sit, facile intellegitur, quam sit difficile eius testimonium cum puluisculo exhaurire; quod fieri nequit nisi ceterorum librorum lectione probe cognita et adhibita. quattuor in eo manus, qui sillographorum in eo reliquias Wachsmuthii gratia excussit, Gundermannus distinxit, etiam plures qui nuper totum codicem
- ↑ iam tunc cum Q describeretur, P multum lectitatus et correctus, etiam male habitus erat. schedae continentes commissura usu detrita non raro solutae erant, itaque opus fuerat, cum codex denuo ligaretur, charta adglutinata schedas solutas iterum coniungi. qua re accidit ut uerba aut uerborum partes charta obducta tegerentur. damnum postea corrector ita reparauit ut quae iam non apparerent in charta illa adglutinata adscriberet. sed antequam hoc factum est, ex eo codex Q descriptus est. itaque hunc librarium fugerunt quae sub charta latebant, ut p. 24, 5 et 1 τῶν 35, 6 altera pars uocis σύν[τομον, aliis locis fenestram, cum scriberet, relictam post ipse modo feliciter expleuit ut 27, 19 ἀπ[είρου 29, 12 πλείους 29, 17 νο[μίζειν, modo infeliciter ut 24, 6 νομίζομεν cum deberet νομιστέον.