Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/65

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE FONTIBVS PLVTARCHO ET CICERONE
LXV

lumine includendas existimassem, si codicum memoriam cognitam habuissem.

Minus liquidum de Cicerone iudicium est. qui siue diffitetur siue confitetur, omni tempore secutus Ennianum illud

philosophari est mihi necesse, at paucis, nam omnino haut placet

et degustandum non ingurgitandum sibi ratus, cum senex ciuibus philosophia explicanda utilis esse statuisset, tanta facilitate et celeritate libros scripsit ediditque, ut Graecorum exemplis uix legendis uacaret. miranti uel Attico respondit apographa sunt, minore labore fiunt: uerba tantum adfero, quibus abundo. bene profecto actum nobiscum esset, si optimorum librorum uel Panaetii ac Posidonii apographa nobis reliquisset. at nego Ciceronem eum fuisse qui philosophum Graecum ueritatem spinosa arte exputantem et in uiscera rerum penetrantem sequi aut uellet aut posset. foro natum erat hoc ingenium, non scholae. legit ille protrepticum Posidonii et in usum conuertit: eiusdem de officiis liber cum adeundus esset, ad Athenodorum Caluum scripsit, ut ad se τὰ κεφάλαια mitteret (ep. ad Att. XVI 11, 4 cf. 14, 4); utitur summario, Posidonii librum adponit ut saltem inspicere posset. uide ipse quam exiles ex Posidonii dapibus micae per priorem de diuinatione librum spargantur; uide (sed oculis utere ac rerum scientia) quanta in secundo de natura deorum libro ignorantiae ac neglegentiae specimina dederit, ubi cum Stoicorum theologiam se adumbrare simulet, unum ut memorem, summa principia Δία φύσιν εἱμαρμένην non solum qua ratione coniungantur non explicat sed paene oblitus esse uidetur;[1] uide etiam ubi Posidonium illic sequitur ut II 17, 45 sqq. quam incerta ac titubante lingua inertiam suam ipse prodat. igitur ut quanta ubique Ciceronis sit fides exploretur, non id solum quaeren-

  1. naturae mentionem facit II 11, 29; definit eam secundum Zenonem post tempus 22, 57; postea definitionis huius oblitus 32, 81 sq. denuo definit.