ἀποβιώσας, et intelleges ut hanc ita alias Epicuri sententias non paucas paene necessario postea Pythagorae adscriptas esse, Pythagoreorum denique et Platonicorum exemplo euenit ut ne Christianae quidem ecclesiae patres coloribus Epicureis in sermonibus abstinerent: fecit hoc Iohannes Chrysostomus t. IX p.435d Montef. (u. fr. 548) X p.199e cf. I p.500d 650c II p.365b 367c quaeque plura doctiores alii eruent.
ceterum si recte haec de Iohanne Stobaeo et Maximo, de Seneca et Porphyrio disputaui, sequitur ut omnia quae illis locis seruata sunt Epicuri fragmenta ad epistulas referamus. his ego cur ea tantum adscripserim, quorum forma aut sententia originem indicat, si quaeris: nesciebam cum fragmenta disponerem, didici non ante quam in epistularum fragmentis operae occupabantur. neque aegre tuli quod mutari ordo iam non poterat. longe enim commodius secundum argumentum disposita legentur.
Praeter sectatores et Laertium testimonia de Epicuro magis locupletia et copiosa non sunt quam M. Tulli Ciceronis et Plutarchi. et Plutarchi quidem plures fuerunt contra hanc philosophiam dissertationes; ex Lampriae qui fertur indice[1] innotuerunt n. 80 Πρὸς τὴν τοῦ Ἐπικούρου ἀκρόασιν περὶ θεῶν 129 Περὶ Ἐπικουρείων ἐναντιωμάτῶν 133 Περὶ τοῦ ἐφ᾽ ἡμῖν πρὸς Ἐπίκουρον 143 Ὅτι παραδοξότερα οἱ Ἐπικούρειοι τῶν ποιητῶν λέγουσι 148 Στωικῶν καὶ Ἐπικουρείων ἐκλογαὶ καὶ ἔλεγχοι 155 Περὶ δεισιδαιμονίας πρὸς Ἐπίκουρον diuersa a libello seruato de superstitione 159 Περὶ βίων πρὸς Ἐπίκουρον, seruatae duae sunt Aduersus Coloten (Lampriae n. 81) et Contra Epicuri beatitudinem (L. 82), non solum fragmentis Epicuri et familiarium seruatis insignes, sed plenae, immo scatentes sententiis uerbisque Epicuri non indicatis sed disputationi intermixtis, et ex libris doctissimis, opinor, Clitomachi aut alius academici conscriptae. quas hoc uo-
- ↑ uide p.LXX adn. 1.