mutato, nil aliud illi codici inesse. cohibendum igitur iudicium, donec uir doctissimus ét perspicacissimus thensaurum Maximi ex codicum multitudine strenuo sollertique studio pertractatorum restitutum dederit.
neque uero opus est hac nominum confusorum explicatione, praesto enim est longe simplicior et quae non in coniectura sed in re certa nitatur. constat enim non minus quam Stoicos etiam Pythagoreos posteriores Epicuri de uitae rationibus, maxime de cupiditatibus intra naturae fines coercendis praecepta mirifice amplexatos esse. iam Q. Sextius carne abstinendum esse non Pythagorae sed Epicuri argumentis docuit cf. Seneca epist. 108, 18. Apollonius Tyanensis Philostrato teste uit. I 7 Aegis διήκουε καὶ τῶν Ἐπικούρου λόγων, οὐδὲ γὰρ τούτους ἀπεσπούδαζεν, et frequens est in epistulis sub eius nomine fictis, eis praecipue quas Iohannes Stobaeus excerpsit, sententiarum Epicuri similitudo,[1] sic qui Perictionae nomen mentitur apud Stob. flor. LXXXV 19 mulieris uictum Epicuri modo ad fines naturae (πρὸς μέτρα φύσιος) reuocat (cf. p.393). quid? quod notissimum Epicuri praeceptum, quod plane in prouerbium abiit,[2] Λάθε βιώσας (fr. 551) adeo cum Platonicis Pythagorei probauerunt, ut Pythagorae ipsi adscriberent, quod Marinus in uita Procli c. 15 testatur τοσοῦτον ἐλάνθανεν ὅσον οὐδὲ οἱ Πυθαγόρειοι τὸ Λάθε βιώσας παράγγελμα τοῦ καθηγεμόνος ἀσάλευτον φυλάττοντες: iam ut idem olim Apollonius in ore gesserit, audi a Philostrato uit. VIII 28 p.368 πάντα τὸν χρόνον ὃν ἐβίω λέγεται θαμὰ ἐπιφθέγγεσθαι· Λάθε βιώσας, εἰ δὲ μὴ δύναιο, λάθε
- ↑ cf. Stob. fl. X 64 cum Ep. sent. 18 ep. III 132, XVII 15 cum ep. III 131 fr. 181. 602 et 221 (cf. adn. p.345, 33), XXXVIII 58 cum fr. 488, CXXI 34 cum fr. 494, CXXIV 35 cum sent. 40 fr. 213; praeterea uide Stob. ecl. eth. p.191, 1 Wachsm. (ubi u. 3 restitue λαλούμενα) et epistulas seruatas 10 (cf. Ep. fr. 564 et 187) 22. 26 init., cf. supra p.LVIII.
- ↑ cf. Damascius apud Suidam u. Σαραπίων p.675, 16 Bernh. τοῦ τε ἐν παροιμίᾳ λέγεσθαι εἰωθότος, ἔργῳ δὲ βεβαιωθέντος ὑπ᾽ ἐκείνου, τοῦ Λάθε βιώσας.