Porphyrii et Iohannis Stobaei aetatem cum illa sententiarum farrago in capita digesta esset, non mirum si quando librarorium culpa nomina scriptorum siue traiecta siue confusa sunt,[1] h.e. si Iohannes pro Pythagoricis habuit quae erant Epicurea. sic etiam postea fr. Ep. 489 p.307, 1 (Porph. 30 p.293, 20) non potuit in gnomologion illud Byzantinum recipi ante quam in eo fonte, cui Democritea debentur, Epicuri nomen Democrito cessisset. Non uanum uidetur somnium ilud gnomologion philosophorum. ut taceam septem sapientium sententias non semel conpositas, extat in codice Parisiensi 1166 sylloge paruo ambitu, φιλοσόφων λόγοι quae inscribitur, edita a Boissonadio Anecd. I p.120—6. decrepitam ea prae se fert aetatem Byzantinam. et tamen insunt sententiae XIII nomine Ἐπικούρου praescripto congregatae. ab erroris suspicione temperare mihi non potui, fateor, nec recepi. sed undecimam p.128, 5 Ἐχθροῦ δεηθέντος μὴ ἀποστραφῇς τὴν ἀξίωσιν· πλὴν ἀσφαλίζου αὑτόν· οὐδὲν γὰρ κυνὸς διαφέρει cum Antonio Maximus Epicuream esse (fr. 215) testatur. Optima autem fide est codex Parisiensis 1168 olim Mazarini saec. XIII, de quo nuper Freudenthalius rettulit mus. Rhen. t. XXXV p.409 sqq. leguntur in eo f. 115 γνῶμαι ἐπικούρου (infra f. 129 una subsequitur eiusdem sententia), quas Bonneti mei amicitiae debeo: fr. 339. 220. 388. 488. 187. 537, deinde f. 129 fr. 469. nulla inter eas Epicuro non digna, omnes etiam Maximo cognitae, ita tamen conpositae, ut neque ex Maximo neque ex fonte Maximi quem Wachsmuthii sagacitas inuestigauit, Parallelis sacris profanis excerptas esse probabile sit. itaque non poteram quin has et fortasse alias codicis illius partes ex uetustiore gnomologio secundum nomina philosophorum disposito sumptas esse statuerem, neque aliter Wachsmuthius iudicauit Studien zu den griech. florilegien (Berol. 1882) p.135. interim ab Antonio Eltero, qui codicem ipse explorauit, didici Maximi syllogen ordine
- ↑ cf. Wachsmuthius Studien p.101 et alibi, Freudenthalius mus. Rhen. t. xxxv p.423 sq. 421.