muthio olim inuestigatam et ex codice Palatino editam (Saturae Sauppianae p.7 sqq.), nuper restitutam (Studien zu den griech. florilegien p.162 sqq.) pars fragmenti 489 a Porphyrio 30 p.293, 18 seruati recepta est n. 111 p.184 W. (Palat. n. 87 p.26, Barocc. n. 104 p.17 Bywat.): μάθε δέχεσθαι ἀθορύβως .... κοινωνεῖ.
uerum etiam alia non ita pauca, quae Porphyrius Marcellae suadet, apud Iohannem Stobaeum feruntur ut Pythagorae.[1] quod qui primus animaduertit Nauckius l. s., obseruatione optima ita olim usus est in praefatione editionis prioris p.XLIII, ut Porphyrianas sententias a Iohanne 'constanti errore non suo tribui auctori sed Pythagorae' statueret et alias quoque Pythagorae sententias a Iohanne seruatas mutilato Porphyrii opusculo uindicaret. oblocuti ei sunt rectissime O. Bernhardtius Wachsmuthius (Sat. Saupp. p.42) Gildemeisterus (Hermae t. IV p.88 sq. ad Sextum p.XXXVIII). sine dubio Porphyrius sententiarum Pythagoricarum collectione quadam usus est: uelut in sylloge Syriaca inter XCVIII sententias sunt XXXVIII a Porphyrio usurpatae; ac simile opusculum Iohannes Stobaeus excerpsit.
Sed quid eis faciemus sententiis, quae inter Epicureas a Porphyrio recensentur, Pythagorae a Iohanne uindicantur? admisceri Epicureis Pythagorica similia dubitanti mihi Wachsmuthius respondebat. at quam ingenue si quando uocibus Epicureis aliena interponit Porphyrius profiteatur, supra uidimus p.LIX. et una saltem inter eclogas Stobaei est, quam nisi ex disciplina Epicurea prodire non potuisse ipse sermo arguat, illa quam primam posui. Ego potius in hanc ferebar sententiam, exstitisse ante Porphyrium gnomologion, quo philosophorum eclogae non secundum argumenti capita digestae, sed ut excerptae fuissent, sub cuiusque scriptoris nomine omnes eiusdem sententiae conpositae essent, idque continuisse et farraginem Pythagoricam, quales non paucas uolgatas fuisse scimus, et syllogen Epicuream, de cuius fonte primario supra disputatum est. inter
- ↑ cf. Wachsmuthius Saturae Sauppianae p.41, 3.