Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/60

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
XXVIII
PRAEFATIO

uel ex his alterum saltem praeceptum Epicureorum esse Porphyrii ipsius testimonio de abst. I 50 constat. quae si recte disputaui, oportet omnia quae in Porphyrii opusculo c. 27—31 leguntur excepto uno c. 28 Epicuro adscribi, uel ut cautius iudicem, fluxisse apparet ex gnomologio, in quod ex epistulis quattuor illorum sectae auctorum eclogae receptae erant.[1]

Sed occurrere difficultas uidetur non exigua. insunt enim in illo loco quae a gnomologis non Epicuro sed Pythagorae aut aliis adscribantur: Ioann. Stob. flor. CI 13 Πυθαγόρου (nomen testatur etiam cod. Vindobonensis): Σαρκὸς φωνὴ μὴ πεινῆν, μὴ διψῆν, μὴ ῥιγοῦν ex Porph. l. s. 30 p.293, 14 (fr. 200); idem flor. LXXXII 6 Πυθαγόρου: Κενὸς ἐκείνου .... κακὸν ἐκβάλλοι ex Porphyrio 31 p.294, 7 (fr. 221). hos duos locos iam Augustus Nauckius obseruauerat Philologi t. IX p.368. tertium mihi C. Wachsmuthius indicauit, cuius officio etiam quae ex codicibus gnomologorum proferre mihi licuit pleraque debeo: Stob. V 28 Ζῆν κρεῖττόν ἐστιν ἐπὶ στιβάδος κατακείμενον καὶ θαρρεῖν ἢ ταράττεσθαι χρυσῆν ἔχοντα κλίνην ex Porph. 29 p.293, 8 (Ep. fr. 207); sane in exemplis editis hoc fr. nomine scriptoris caret, sed Πυθαγόρου in codice Escorialensi praescribi testatur Wachsmuthius, et inter Pythagorae sententias ab interprete Syro seruatas extat n. 27 (Hermae t. IV p.89): Εὐαγρίου esse scribunt Iohannes Damascenus α 37 t. II p.375e ed. Lequien et Maximus c. 21 p.187 Tigur. p.599 Combef., Ἀριστίππου Georgides in Boissonadii Anecd. gr. t. I p.36. denique in syllogen Byzantinam Ἐκ τῶν Ἐπικτήτου Ἰσοκράτους Δημοκρίτου C. Wachs-

  1. igitur accidere potuit, ut una aut altera ex illis sententia, qualem non Epicurus sed Metrodorus aut alius uir familiaris enuntiasset, Epicuro a me uindicaretur. quod ne quis uitio mihi uertat, meminerit quae Seneca ep. 33, 4 (supra p. LV sq.) testatur. ac Metrodori hodieque certa sunt fragmenta paene ad uerbum cum Epicureis consonantia: fr. X et IX (infra p.345, 5) cum Ep. fr. 68, VII. VIII. ΧΙI. XIII (uide adn. p.278, 10. 11) cum Ep. fr. 409, XVI cum Ep. fr. 181; in fr. 339 dissentiunt de scriptore testes.