curi esse Stobaeus flor. 43, 139 testatur (fr. 530). subicit ratam sententiam XV p.74, 15 ea forma qua illam etiam de abstin. I 49 p.123, 11 (editionis secundae Nauckianae, secundum quam pergam locos indicare) proponit. infra c. 28 p.292, 14—16 emergit Epicuri fr. 479 a Seneca ep. 17, 11 seruatum. ibidem p.292, 20 quod traditur διὸ καὶ μελετᾶν παρακελεύονται (οἱ φιλόσοφοι) οὐχ ὅπως τι ποριστέον ἀναγκαῖον, ἀλλ᾽ ὅπως μᾶλλον θαρρήσομεν μὴ πορισθέντος, genuina species eius Epicureorum praecepti uidetur esse de quo Porphyrius de abstin. I 50 commentatus est (fr. 481). nec eis, quae ex c. 30 in. repetii in f. 200, aut desunt testimonia (adde p.347, 6—20) aut euanuerunt signa stili Epicurei inpressa (ut ἀφυσιολόγητον, σαρκὸς φωνή). iam uero haec leguntur in ea parte opusculi, quam Porphyrius uerbis conceptis circumscripsit. praefatur haec c. 27 κατανοητέον οὖν πρῶτόν σοι τὸν τῆς φύσεως νόμον, ἀπὸ δὲ τούτου ἀναβατέον ἐπὶ τὸν θεῖον, ὃς καὶ τὸν τῆς φύσεως διέταξε νόμον, subscribit extremo c. 31 ταῦτα μὲν οὖν καὶ τὰ τούτοις ὅμοια ὁ τῆς φύσεως παραγγέλλει νόμος. ὁ δὲ θεῖος κτλ. eis igitur quae intra hos fines leguntur scriptor se eam disciplinam sequi testatur, cui propositum erat ad naturae finem (cf. adn. ad p.76, 5) omnem uitam referre legemque naturae (cf. Seneca in fr. 200 p.161, 13) stabilire. elegit autem Epicuream, non Cynicam aut Stoicam, ut etiam ab illa disciplina, quae una omnium maximo interuallo a Platonica separari uideretur, ea praecipi doceret quae non dissonarent cum diuina lege Platonis Pythagoraeque. re uera illi loco nihil inest non Epicureum, nisi quae apertis uerbis scriptor se aliunde admiscere significat. leguntur talia in uno capite XXVIII: primum p.292, 7 ἁγνεύειν — 12 θανασίμου, ubi uerba καὶ οἱ θεοὶ .... προσέταξαν εἰς τὸ τῆς φύσεως, ἣν αὐτοὶ συνέστησαν, ἔπάγοντες βούλημα credo aperte legentes ad legem illam diuinam et ad rationes Platonicorum ablegant; deinde p.292, 16—22 uocibus his διό φασιν oi φιλόσοφοι et διὸ καὶ μελετᾶν παρακελεύονται Porphyrius indicat se praecepta non unius ilius sectae proponere: quamquam
Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/59
Εμφάνιση
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE EPITOMAE APVD PORPHYRIVM VSV
LIX