Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/58

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
LVIII
PRAEFATIO

—28, 82 petitum est, constat ex libri indicati c. 26, 78. neque minus, cum de morte contemnenda dissereret, Posidonium Epicuro usum esse P. Corssenus mihi peruasit musei Rhenani t. XXXVI p.506 sqq. eis maxime quae p.513 proposuit argumentis. Ac Posidonii protrepticum secutus Antiochus Ascalonita, quem extrema disputatione Tusculana V 29, 83—41, 120 Cicero expressit, illum ipsum locum, etiam secundum Epicurum sapientis uitam beatam esse,[1] satis studiose pertractauit 31, 88 sqq. Intellegetur iam hoc quoque, qui potuerit astrologus Manilius IV 1—11 sententiis ex ipso horto petitis[2] aditum ad fatorum uim efferendam aperire; neque minus, quam recte qui Apollonii Tyanensis epistulas finxit hunc uirum cauillantem fecerit ep. 5 p.386 Ol. τῶν Ἐπικούρου λόγων ὁ περὶ ἡδονῆς οὐδενὸς ἔτι συνηγόρου δεῖται τῶν ἐκ τοῦ κήπου καὶ τῆς ἐκείνου (lege ἐκεῖ) διατριβῆς· πέφηνε γὰρ ὢν καὶ κατὰ τὴν στοὰν ἀληθέστατος.

Quodsi ad ipsam porticum sententiis Epicureis aditum paullatim laxatum esse constat, non mirabimur si ne Platonici quidem posteriores Epicurea spreuerunt. Porphyrii ad Marcellam uxorem libellum non multum differre a centone facile erat ad intellegendum.[3] nec difficilius ei quidem qui Epicurum nosset, opus tessellatum capitum quinque continuorum XXVII usque ad XXXI ex lapillis Epicureis concinnatum esse intermixtis aliunde paucissimis tantum, ut statim uidebimus. incipit scriptor a sententia, quam Epi-

  1. exemplar Antiocho in ea re protrepticon Posidonii fuisse hoc maxime indicium est, quod eadem argumentatione et Posidonius Tullianus 26, (5 et Antiochus 41, 119 sq. cf. 31, 89 Epicureae doctrinae tractationem concludit. eodem igitur consilio uterque Epicurum arripuit, breuiter ille nec sine malitia ut Stoicus, longiore hic disputatione ut imitator et maiore cum studio ut beneuolus dissonantium sectarum conciliator.
  2. cf. Ep. fr. 494. 496. 411.
  3. cf. I. Gildemeister Hermae t. IV p.83. nunc in altera editione Nauckius p.XVIII sq. sententiarum ex florilegiis decerptarum tabulam conposuit.