clamationes assumere iisque prout res poscit uti alienum erit oratori'.
Miramur Stoicum Senecam quod philosophi aduersarii de cupiditatibus, de fortuna, de morte sententias tam studiose tractat.[1] non primum inter Stoicos illum de Epicuro aequius iudicasse facile conicias. ac sane Attalus eius praeceptor sententias quas Seneca memoriae prodidit haud semel Epicureo colore distinxit. uelut quae de felicitate sapientis disputat apud Senecam ep. CX 18 et 20 non tam ex porticu sublata sunt quam ex horto (cf. fr. 602). iucunditatem adeoque 'uoluptatem' cum ille in amicorum defunctorum memoria inesse docet, (Sen. ep. LXIII 5), iterum Epicurum sequitur (cf. fr. 186 et 213). quid quod de oppugnanda fortuna quam similia Attalus Epicurusque professi essent, ne Senecam quidem fugit ep. LXVII 15? Rarius et ita ut contra morem solitum facere auditoribus uideretur Musonius Epicureis usus est, ut apud Stobaeum floril. XVII 43 p.354 Gaisf. περὶ δὲ τροφῆς εἰώθει μὲν πολλάκις λέγειν καὶ πάνυ ἐντεταμένως .... ἅπαξ δέ ποτε τῶν ἄλλων ἀφέμενος λόγων οὓς ἑκάστοτε διεξῄει, τοιάδε τινὰ εἶπεν, ὡς χρὴ κτλ. (uid. fr. 459 p.297, 27); idem tamen Epicureis criteriis, uoluptate et dolore, ad temperantiam commendandam utitur apud Stobaeum flor. V 76; de sententia Stob. flor. I 83 (cf. Ep. fr. 490), quando quidem singillatim ponitur, non liquet.
sed ultra progredi licet. non equidem loquor de Axiocho dialogo, cuius scriptor dum Epicurea cum Platonicis Orphicisque conponit, ne sensit quidem quam pugnantia sociaret. sed iam Posidonius Epicurum ut testem ueritatis aliquo modo admisit: factum hoc esse in protreptico,[2] unde Tusculanarum disputationum caput quod legitur l. V 24, 68