Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/54

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
LIV
PRAEFATIO

liano Treu,[1] unde nonnulla rectius scribi poterant: ut p.115, 32 non τίς οὐ sed τίς δὲ, cum libri τίς σε exhibeant.

Restat ut de fontibus fragmentorum dicatur. ac de sectatoribus etsi quantum satis est breuiter monui, sunt tamen fontis qui ad eosdem pertinuit nunc deperditi uestigia quaedam accuratius persequenda.

Dilectum et grauissimarum sententiarum excerptionem quod maxime epistulae Epicuri ceterorumque scholae auctorum sibi poscere uidebantur, non hercle mirum est. quarum tanta erat copia ab amicis et asseclis conlecta et seruata illo pietatis studio cui uel tenuissimas reliquias neglegere piaculum est, ut hoc quidem facile Luciano (p.131, 21) credas, paruum in illa multitudine fuisse numerum earum epistularum quae argumenti grauitate praestarent. curarum domesticarum et familiarium memoria, de quibus rebus ut ad amicos multus erat Epicurus, nisi ad interiorem scholam non attinebat. sed etiam in hoc familiari genere litterarum haud raro quasi gemmae enitebant sententiae et ad uitam utiliter et acute aut eleganter dictae. talia igitur eligenda erant, et electa sunt ante tempora Philodemi. constat enim (u. p.132, 3) iam tunc extitisse epistularum Epicuri Metrodori Polyaeni Hermarchi epitomas. his quattuor auctoribus, in quos cadit nomen καθηγεμόνες honorque conditorum, quod adiungitur καὶ τῶν γνωρίμων, cauendum est ne decipiat. nimirum perinde atque factum in M. Tulli ad familiares epistulis uidemus, etiam his Epicureis syllogis admixta non raro erant, quae illi, ad quos Epicurus Metrodorus reliqui litteras dedere, siue scripserant siue responderunt. apparet hoc ex eis quae p.134, 20 et 147, 10 obseruata sunt, ut alia indicia uelut fr. 170 mittam, igitur huc spectat additamentum illud καὶ τῶν γνωρίμων. ceterorum Epicuri familiarium epistulae tantum abest ut eodem studio quo quattuor uirum illorum lectitatae et excerptae esse uideantur, ut collectaene fuerint editaeque iure dubi-

  1. in programmate gymnasii Ohlauiensis a. 1881 Zur geschichte der überlieferung von Plutarchs Moralia fasc. 11 p.23 sqq.