Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/53

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE FRAGMENTIS EPICVRI
LIII

ponere taederet, ultra probabilitatem lusisse potius quam restituisse: quod cum numquam lectore non monito fecerim, non tam damnosum futurum quam utile spero excitandis ingeniis felicioribus. omnino in fragmentis quoque hanc mihi legem inposui ut breuiter adnotarem ubicumque lectionem traditam aut receptam ex aliorum[1] uel mea coniectura mutassem: reliquam lectionis discrepantiam cum non in fragmentorum collectione quisquam quaerat sed in editionibus fontium, missam feci, nisi ubi nouis subsidiis uti licuit: qualia in Senecae loco fr. 351 brvnonis larischii officio, in Alexandri Aphrodisiensis fr. 290 ivoni brvnsio debui; ad sententias a Seneca in epistularum libris prioribus seruatas pavlvs wolters, qui etiam operarum erroribus corrigendis per maximam fragmentorum partem curam sollertem adhibuit, lectionem codicis Metensis (M) mihi inpertiit, de quo ille in commentatione acutis obseruationibus et emendationibus insigni,[2] quae inter Exercitationis grammaticae specimina Bonnae 1881 edita est, dixit p.31 sq. in Plutarcho acquiescendum mihi fuit Wyttenbachii testimoniis; sero cognoui ad unam saltem dissertationem Aduersus Coloten codices duos qui soli innotuerunt Parisinos 1672 (E) et 1675 (B) conlatos a Maximi-

  1. etiamsi studui ut suum cuique redderem, fieri tamen potuit ne dicam debuit ut coniecturas ab aliis occupatas non solum ipse facerem sed etiam ut meas ederem; uelut sero uidi τινῶν quod p.145, 4 scripsi iam a R. Hirzelio propositum esse unters. I p.156, et p.280, 16 sonisque audio G. Windhausium in programmate Darmstadiensi a. 1879 p.8 occupasse. aequorum iudicum in hac quoque re ueniam spero neque credo Georgio Ferdinando Rettigio Bernensi aliquando collegae meo aemulum quemquam fore, semel memini me typothetae rationibus inpeditum esse quominus auctorem emendationis adscriberem: in adn. p.131, 16 Senecae tacite reddidi mos antiqus fuit pro uolgato antiquis suasore Diterico Holthoefero.
  2. profitendum mihi erat, quod et olim sensi et nunc sentio, ne quae inconsulte quidam iudicauerunt probare uiderer.