uissima quaeque usque quaque decantare solito aliter alibi expressae[1] III = XVIII, XI = XII = XIII, XV = XXI, XIX = XX, XXVI = XXX, XXVII = XXVIII, XXXI = XXXIII, XXXVII = XXXVIII. superiores editores, quotiens quae de eadem re sunt diuersis locis leguntur, turbari ordinem Opinati traiciendis sententiis opem ferendam scriptori existimabant (cf. adn. 77, 7. 15), minime illi constanter eo remedio usi. mihi quem libri aeque omnes testantur ordo restituendus erat neque oblitteranda uestigia originis. unde iam puto manifestum fore, qua ratione et delectus non idoneus et ordo peruersus et otiosa eorundem praeceptorum iteratio nasci potuerint. nam praeter quattuor primas sententias hunc libellum intellegimus diuersis magistri libris deinceps excerptis paullatim succreuisse. magno in hac quaestione momento esse mihi uidetur, quod etiam epistulas adhiberi uidemus, saltem quae in sent. XXV leguntur uerba οὐκ ἔσονταί σοι τοῖς λόγοις αἱ πράξεις ἀκόλουθοι generatim dici non potuerunt, sed deriguntur ad amicum quendam, qui cum horto adscriptus esset, in rebus nonnullis finem uitae Epicureae neglexerat. etiam sent. XXVIII, nisi plane caecutio, in dissertatione continua non facile locum habuit, epistulae consolatoriae aptissima fuit (cf. s. XL). quae si ita sunt, demonstratum est has sententias non huic libello destinatas sed alio primitus consilio et loco scriptas postmodum a sectatore Epicuri excerptas et collectas esse.
Poteram multo breuior esse de re iam Gassendo perspecta,[2] nisi errori Dom. Comparettii eorumque qui illi
- ↑ uide quotiens dogma de duabus uniuersi naturis iteret ac uariet fr. 74—76 et ep. I 39 p.6, b. hinc facile intellegitur, unde diuersa his sententiis lectio (adn. 72, 1) inferri, potuerit.
- ↑ animadu. p.1693 'Ratae sententiae ex uariis Epicuri libris ceu florilegio collectae sunt'. ptissima G. utitur similitudine enchiridii Epictetei, de quo Simplicii exstat testimonium in prooemio commentarii τὸ δὲ βιβλίον τοῦτο, τὸ Ἐπικτήτου ἐγχειρίδιον ἐπιγεγραμμένον, καὶ τοῦτο αὐτὸ συνέταξεν ὁ ᾿Αρριανός, τὰ καιριώτατα καὶ ἀναγκαιότατα ἐν φιλοσοφίᾳ καὶ κινητικώτατα τῶν ψυχῶν ἐπιλεξάμενος ἐκ τῶν ᾿Επικτήτου λόγων, ὡς αὐτὸς ἐν τῇ πρὸς Μασσαληνὸν ἐπιστολῇ ἔγραψεν ὁ ᾿Αρριανός· ᾧ καὶ τὸ σύνταγμα προσεφώνησεν ὡς ἑαυτῷ μὲν φιλτάτῳ. μάλιστα δὲ τὸν Ἐπίκτητον τεθαυμακότι· τὰ δὲ αὐτὰ σχεδὸν καὶ ἐπ’ αὐτῶν τῶν ὀνομάτων σποράδην ἐν τοῖς ᾿Αρριανοῦ τῶν Ἐπικτήτου διατριβῶν γραφόμενα εὑρίσκεται.