et breuibus conciperet. non defuisse ei hanc artem uidimus, et libros eius plerosque talibus effatis distinctos fuisse probabile est. quid igitur mirum quod libellum grauissimas Epicuri sententias conplexum sectatores in sinu gerebant et, quod Cicero de fin. II 7, 20 (p.69) testatur, ediscebant, celeberrimus fuit omni antiquitate, ut apparet ex testimoniis p.68 sq. 394 sqq. conpositis, idque etiam ante Ciceronis Philodemique aetatem. iam tunc multa ac diuersa libelli exempla ferebantur, de lectionis discrepantia disputabatur (u. adn. 72, 1), de ueritate sententiarum certabatur fuerantque ταῖς Κυρίαις δόξαις ἀντιγράφοντες (Philodemus infra p.68). nec uana coniectura ex Cicerone colligetur, ne Carneadis quidem tela huic libello defuisse.
ratas sententias secundum interpretationem Tullianam de fin. II 7, 20 (uide p.69) Gassendus uocauit et cum eo plerique uocant, ego selectas dicere malui nisus non solum eiusdem Ciceronis de nat. deor. I 30, 85 auctoritate sed eo maxime, quod re uera selectae eae sunt ex ingenii Epicurei monumentis, hoc Epicurum ipsum quantumuis memoriae discipulorum prospicientem quis credet instituisse? nisi forte ipsum Hippocratem aphorismos, Aristotelem problemata credet ex suis familiariumque libris excerpta conposuisse. Epicurus enim quo modo de rebus grauissimis breuiter dicturus fuerit, discimus ex epistula tertia. has sententias qui conposuit, sane praecepta duo principalia de dis et de morte curauit ut frontem libelli ornarent, etiam tertium et quartum suo loco posuit, ita ut ἡ τετραφάρμακος (uide p.69) iam praesto esset: idem tam inconsulto cetera administrauit, ut primaria doctrinae capita praetermitteret, admitteret secundaria. uelut illa de rebus publicis quae sent. XXXII et magis etiam quae s. XXXVII sq. docentur nemo profecto inter potiora disciplinae Epicureae habebit, quae administrationem rei publicae dissuadebat.[1]
- ↑ fr. 551 sqq. cf. sent. xiv. anceps est philosophi iudicium sent. VI sq.