olim neglecta repetiit ordine rerum non curato. his caussis olim mihi persuaseram epistulam ad Pythoclem non esse scriptam ab Epicuro sed conpilatam ex Epicuri libris, fictam a sectatore quodam. nunc Philodemi testimonio (uide p.34) constat iam inter ipsos Epicureos dubitatum esse rectene ea magistri nomen prae se ferret.
conpilatam dico ex Epicuri περὶ φύσεως libris. nihil enim praeter prooemium uideo epistulae inesse quin potuerit eisdem uerbis Epicurus scribere. immo quaeuis sententia clamat longiorem et accuratiorem disputationem in breuiarium contrahi. nauseam nunc legenti gignit quod ratio rerum sublimium tractandarum postquam initio explicata est 86 sq. (cf. ep. I 80), in libello tam breui totiens iteratim inculcatur: Epicuro res sublimes primum tractanti pro se suaque ratione pugnandum erat, et cum rerum terrenarum et obseruabilium similitudines esse plures doceret, unde pari probabilitate meteora explicarentur, praecipiendum ubique erat in hac cognitione acquiescere nos oportere. Lucretius modo plus modo minus exhibet quam epistulae scriptor, ut ex argumento epistulae p.381 sqq. discripto facile intellegitur: neuter integrum rerum ab Epicuro tractatarum conspectum tradidit, coniungendi sunt ut pleniorem memoriam colligamus. igitur omnibus rebus, paene dixerim uerbis quae in hoc libello non Epicureo insunt, secure licebit ut Epicureis uti. neque credo fore qui mihi obiciant Berosi et Chaldaeorum de luna sententias p.41, 1 expressas. ut enim uerum sit quod Vitruuius testatur IX 7 p.232, 14 Rosei, Berosum primum astrologiam in Graeciam aduexisse, ne sic quidem ulla erit dubitatio quin Epicuri de natura rerum libri, quorum undecimus et duodecimus breui ante a. 300 scripti sunt, et scriptori huius epistulae et Lucretio suppeditare potuerint quae ex Chaldaea