Epicurus cum ab eis sumpsit scriptoribus, quorum libris caremus, ueluti Nausiphane, tum ipse inuenit. condendum igitur erat glossarium, quo uerborum usus quam fieri posset plenissime componeretur, ut loci coniuncti alius alium inlustrarent; adferenda erat aliorum dictio cum sectatorum tum aduersariorum tum similia professorum. inter quos Sextus empiricus non caret utilitate. namque unus est fons, unde simul et Epicuri canonice et medicorum empiria et Pyrrhonis dubitatio fluxit, Abderitarum uel Democriteorum disciplina. denique non neglegenda erat uerborum apud scriptores Latinos Lucretium et Ciceronem interpretatio. hanc aerumnam quod exanclandam mihi uidebam, non ita aegre tuli nimis enim quam dulce est sapere cum saeculo. atque haec me maxime spes erigebat, non solum Epicuro rectius intellegendo sermonique graeco pernoscendo utilem operam meam qualem cumque, sed etiam reficiendis uoluminibus Herculanensibus praesidium tantum non necessarium fore.
Ex his libellis primus, epistula ad Herodotum, Epicuri de rerum natura doctrinae fons sincerissimus, ab omni suspicione longe remotus est. reliquis ut fidenter et recte uti possimus, non nullae dubitationes disputatione nostra simul et mouendae et remouendae erunt.
De secunda ad Pythoclem epistula lepidum extat Schneideri Saxonis iudicium, 'multo elegantiorem scripturam atque ingenio Epicuri digniorem illam' (quam primam) esse uel propterea, quod ad adulescentem pulcherrimum pulchra danda fuerit; 'fuisse enim Epicurum acerrimo pulchritudinis sensu in sexu utroque praeditum et ad scribendum instigatum'. at ea scriptio non solum indigna est Epicuro sed quae ne potuerit quidem ab eo scribi. quod si quis uel epistulae primae uel uoluminum Herculanensium lectione inbutus fuerit, semel admonitus facillime intelleget. una poterat obseruatio sufficere. nullum in epistula prima aut enuntiatum est aut caput quin apta coniunctione cum superiore conectatur; quodsi ad nouum caput transitus fit non ipsa sententiarum ratione coniunctum, ne sic quidem