Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/34

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
XXXIV
PRAEFATIO

stulam sequeretur et a sententiis separaret. nimium a librariis postulatum erat: qui schedas ab editore additas stupida cum fide descripserunt, neglexerunt ueteris summarii maiorem partem, siue eos latuit siue compage soluta interciderat. uetustioris igitur uoluminis haec fere forma fuerat: incipiebat caput de dogmatis ethicis a uerbis Δοκεῖ δ’ αὐτοῖς [περὶ τῶν βιωτικῶν] * * * usque ad [τά τε κατορθώματα καὶ τὰ], quae continuabantur ultimis schedis superstitibus

ἁμαρτήματα ἄνισα εἶναι. καὶ τὴν ὑγίειαν τισὶ μὲν ἀγαθόν, τισὶ δὲ ἀδιάφορον. τὴν δὲ ἀνδρείαν φύσει μὴ γίνεσθαι, λογισμῳ δὲ τοῦ συμφέροντος. καὶ τὴν φιλίαν διὰ τὰς χρείας· δεῖν μέντοι προκατάρχεσθαι (καὶ γὰρ τὴν γῆν σπείρομεν), συνίστασθαι δέ αὐτὴν κατὰ κοινωνίαν μεγίσταις ἡδοναῖς ἐκπεπληρωμ<ένην>.

τὴν εὐδαιμονίαν διχῇ νοεῖσθαι, τήν τε ἀκροτάτην, οἵα ἐστὶ περὶ τὸν θεόν, ἐπίτασιν οὔκ ἔχουσαν, καὶ τὴν <κατὰ τὴν> προσθήκην καὶ ἀφαίρεσιν ἡδονῶν. Μετιτέον δὲ ἐπὶ τὴν ἐπιστολήν. διαφέρεται δὲ πρὸς τοὺς Κυρηναϊκοὺς περὶ τῆς ἡδονῆς. οἳ μὲν γὰρ ..... τὰ δ’ ἄλλα χωρίζεσθαι οἷον βρωτά.[1]

quae epistulam excipiunt sententiae de diuinatione nescio quomodo eo deuenerint, nisi ex scholio ampliore olim ad epistulam praecedentem 134 p.65, 12—15 adscripto relicta sunt.

quae ethicis praemittitur de officiis sapientis epitome, ut dixi, doctissima est et ex optimo fonte petita. hunc apparet similem de uitis et dogmatis philosophorum librum fuisse eademque fata expertum atque uolumen a Laertii librariis expressum. pristinum enim textum additamentis non minus doctis multis auctum esse, ut de eisdem rebus sententiae iam aliae alibi legantur et plerumque ordinis ne umbra quidem seruetur, nemo iam non uidet. breuissimus enim fuit pristinus textus, uelut, ut uno exemplo defungar, § 118 sq. olim haec tantum probabile est tradita fuisse

  1. margini adscribebantur reliqua de officiis sapientis u.39 εἰκόνας τε ἀναθήσειν ... 47 ποτὲ τεθνήξεσθαι. Τὸ ἐξῆς· Δοκεῖ δέ αὐτοῖσ