Non necesse est demonstretur additamentis duobus prioribus, etsi secundum ad Socratis disciplinam pertinet[1], locum nullum fuisse in primario contextu, nec umquam ab eo scriptore inseri potuisse qui saltem speciem narrationis continuae affectaret, sed neglegenter ut fit margini adscripta neglegentius a librariis inserta esse. nam tertium additamentum, quod eadem opera cum illis intrusum est, ipsa sede arguitur; pertinet enim ad § 7 ἐπανελθὼν δὲ εἰς Ἀθήνας διέτριβεν ἐν Ἀκαδημείᾳ κτλ., quae uerba qui scripserat, non distinguebat ipsam Academiam ab hortulo Platonis (cf. 20 κηπίδιον τὸ ἐν Ἀκαδημείᾳ). Quarto supplemento cum spatii non satis uacaret, misere discerptum est; diuersam originem uel dissonans memoria § 8 euincit μῖξίν τε ἐποιήσατο τῶν τε Ἡρακλειτείων λόγων καὶ Πυθαγορικῶν καὶ Σωκρατικῶν; iusserat autem qui margini adscripsit interponi inter locum de poeticis studiis et de Socrate, cuius rei indicium primum uocabulum enuntiati eius quod sequi debebat ἔπειτα iterauit, quod tam religiose quam inepte librarii seruarunt: sed etiam si consilium editoris librarii perspexissent et secuti essent, nemo non uidet illa sententia inculcata nihilo minus futurum fuisse ut narrationis ordo planus et genuinus pessime dirumperetur. haec autem quattuor additamenta quis credat ab uno eadem opera adscripta esse? quae si pedetemptim alia ab aliis adiecta esse consentaneum est, uetus opinor emergit de uitis scriptis dogmatis philosophorum liber a pluribus iden tidem retractatus et auctus.
Non minus aperta in libro decimo illius incuriae apparent uestigia. uide quo modo ultimum Epicuri ad Idome-
- ↑ primum ex Timothei de uitis libro desumptum, unde plura in Laertio de forma et habitu philosophorum petita sunt cf. IV 4 VII 1; aeque postmodo inserta quae de Aristotele feruntur v 1, ubi primitus continuabantur uerba οὗτος γνησιώτατος τῶν Πλάτωνος μαθητῶν ἀπέστη [δὲ] Πλάτωνος ἔτι περιόντος κτλ., neque minus quae de Speusippo leguntur IV 4.