Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/21

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
EMENDANTVR VERBA EPICVRI
XXI

sed quia tute tibi placida cum pace quietos

consitiues magnos irarum uoluere fluctus,
nec delubra deum placido cum pectore adibis
nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
in mentes hominum diuinae nunlia formae,
suscipere haec animi tranquilla pace ualebis.

inde uidere licel qualis dam uifa sequatur.

eodemque facit Philodemi aduersus Stoicos concertatio π. εὐσ. p.86, 13 Gomp. μετὰ δὲ ταῦτ᾽ ἐπιδεικτέον (scil. Philodemus probaturus est) αὐτοὺς ὅτι βλάβης καὶ κακῶν οὔ φασῖν αἰτίους εἶναι τοῖς ἀνθρώποις τοὺς θεούς, (δ') δοξάζοντας ἀπέχεσθαι τῶν ἀ[δικ]ο[π]ραγημάτω[ν ἔ]νιοί φασιν· ἡμεῖς δὲ καὶ ταῦτ᾽ (mala) ἐνίοις ἐξ αὐτῶν (ex dis) λέγομεν παρακολουθεῖν καὶ τῶν ἀγαθῶν τὰ μέγιστα. itaque hoc Ep. dicere uoluit: de dis boni bene, mali male sentiunt. ut cuiusque ingenium bene moratum est ac paratum ad suscipienda deorum simulacra, ita beatitudine illinc expletur: mali cum sint animo illis simulacris suscipiendis obstructo, falsis suis opinionibus in mala omnia abripiuntur ut uitae omnes rationes disturbent. haec sententia tamquam corollarium proximo enuntiato ὑπολήψεις ψευδεῖς (εἰσιν) αἱ τῶν πολλῶν ὑπὲρ θεῶν ἀποφάσεις adhibetur simulque quod illic inest contrario: igitur ex diuersis hominum de dis opinionibus fit ut malis mala, bonis bona ex dis adfluant. itaque sana omnia sunt, distinguendum erat ante u. ἔνθεν maiore positura.

ibid. 130 p.63, 28 ὅταν ἅπαν τὸ ἀλγοῦν κατ᾽ ἔνδειαν ἐξαιρεθῇ: conicio Epicurum non ἅπαν sed ἅπαξ scripsisse ut p.62, 17 ὅταν δὲ ἅπαξ τοῦτο περὶ ἡμᾶς γέγηται et qui locus illi plane gemellus est, sent. XVIII ἐπειδὰν ἅπαξ τὸ κατ᾽ ἔνδειαν ἀλγοῦν ἐξαιρεθῇ.

sent. XXIV p.77, 1 ὥστ᾽ ἀνῃρηκὼς ἔσῃ πᾶσαν ἀμφισβήτησιν dedi ex coniectura, cum libri ὡς τετηρηκὼς corrupte scribant: uera lectio fortasse propius a codicum memoria aberat quam illa coniectura. quid enim impedit quominus Epicurum concedamus fortius uerbum ὥστ᾽ ἐξῃρηκὼς ἔσῃ elegisse?