Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/20

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
XX
PRAEFATIO

nes quotquot haec uerba seruarunt uidentur ἔτι τε praebere, nisi quod τὲ P Bonneto teste, γὲ F.

ibid. 99 p.44, 4 quoniam libri tradunt παρὰ πιλήσεις ἀέρος πνευμάτων συνώσεις, caueram ne uitium oblitterarem particula ἢ interpolata. sed dubito rectene alterum alterius glossema esse iudicauerim. scriptum fuisse nunc puto πνευμάτων συνώσει cf. Lucretius VI 462 sq. cum consistunt nubila, primum . . . tennuia, uenti poriantes cogunt ad summa cacumina montis: hic demum fil uti turba maiore coorta et condensa queant apparere et Aetius III 4, 5 p.371b 23 D. καὶ πνεῦμα μὲν ἀποτελεῖν παρῶσαν τὰ γέφη.

ibid. 103 p.46, 15 libris BPQ male credulus eatenus fidem habui ut re non satis explorata in eorum lectione καὶ κατὰ ῥῆξιν acquiescerem. at eis quae antecedunt κατὰ πλείονας πνευμάτων συλλογὰς καὶ κατείλησιν ἰσχυράν τε ἐκπύρωσιν prima fulminis explicandi ratio minime absoluta est, adici oportet quomodo ignis ille ex nube prorumpat. id quod fieri manifestum est his quae subiciuntur καὶ κατάρρηξιν μέρους.... πίλησιν νεφῶν. cf. Lucretius VI 281 sqq.

ibid. 105 p.48, 4 loci mihi desperati nuper H. Dielsius medelam hanc proposuit ἐκ τοῦ πίπτειν εἴσω (εἰς libri) ἐδάφη εἰς ἀντροειδεῖς τόπους τῆς γῆς, longe sane facillimam et fortasse ueram.

epistulae III 124 uerba p.60, 10 ἔνθεν αἱ μέγισται βλάβαι τε τοῖς κακοῖς ἐκ θεῶν ἐπάγονται καὶ ὠφέλειαι <τοῖς ἀγαθοῖς> tamdiu oportuit suspecta esse, quamdiu u. ἔνθεν ad proximum nomen αἱ τῶν πολλῶν ὑπὲρ θεῶν ἀποφάσεις referebatur. quo ego quoque errore tenebar, donec Epicuri sententiam mihi fr. 385 aperuit, cuius quasi commentarium exhibent Lucretiana haec VI 68 sq.

quae nisi respuis ex amimo longeque remittis

dis indigna putare alienaque pacis eorum,
delibata deum per te tibi numina sancta
saepe oberunt, non quo uiolari summa deum uis

possit ut ex ira poenas petere inbibal acris,