Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/19

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
EMENDANTVR VERBA EPICVRI
XIX

Epicurus dixerit sero intellexi ex Lucretio, qui V 753—67 negat esse cur terra maxime lunae, luna soli officiat, aliud facere id nom posse putetur corpus, quod cassum labatur lumine semper. Anaxagorae Ep. hanc coniecturam debet cf. Hippolytus 8, 6 p.562, 15 D. εἶναι δ᾽ ὑποκάτω τῶν ἄστρων ἡλίου <τε> καὶ σελήνης σώματά τινα συμπεριφερόμενα ἡμῖν ἀόρατα, Anaxagorae facem Anaximenes praetulerat qui Aetio II 13, 10 p.342, 17 teste statuit γεώδη σώματα συμπεριφερόμενα τούτοις ἀόρατα[1]. igitur scribendum ἢ γῆς ἢ ἀοράτου τινὸς ἑτέρου τοιούτου. socordia librarii postquam οὐρανοῦ dedit pro ἀοράτου, reliquum erat ut tertium ἢ interpolaretur. an latet in eo ἡμῖν?

ibid. 97 p.42, 14 ἅπασα ἡ τῶν μετεώρων αἰτιολογία inde a Stephano editur, cum Frobenius ἅπασα περὶ τῶν exhibuerit, cum neque ex Borbonico neque ex Laurentiano H neque ex Laurentiano F quicquam adnotatum uiderem, deceptum me fugit uerum ἡ περὶ τῶν μετ. et a Cobeto restitutum (sine dubio ex F) et in codicibus PQ inesse, quorum testimonium ex Bonneti silentio repetendum erat, cf. ep. I 78 p.28, 15 τὴν ὑπὲρ τῶν κυριωτάτων αἰτίαν et huius 116 p.55, 7 τὰς περὶ τῶν κατὰ μέρος αἰτίας, item αἰτιολογεῖν ὑπὲρ μετεώρων ep. I 80 (29, 20) et 82 (31, 8). eandem culpam doleo admissam mihi esse 116 p.55, 5 ἔτι δὲ κριτηρίων καὶ παθῶν, eo minus excusandam, quod cum ἔτι τε particulae non raro et in hac epistula (p.41, 2. 8. 42, 9. 44, 9) et in genuinis libellis (ep. I p.17, 16. 29, 2. 30, 3 sent. p.73, 15. 74, 1) iungantur, particularum ἔτι δὲ certum exemplum in Epicuri reliquiis noui nullum[2]: ac p.55, 7 ἔτι τε Stephanum secuti omnes ediderant, donec in exemplum Tauchnitianum, quo et Wachsmuthius et ego usi sumus, nescio qua neglegentia ἔτι δὲ inuasit, libri om-

  1. alia testimonia infra p.384 (6 a, γ) et 385 (7 b) inuenies.
  2. semel exstare uidetur ἔτι δ᾽ in reliquiis libri περὶ φύσεως incerti a Gomperzio conpositis Wiener stud. t. I p.29 u. 94, sed legitur illud in fragmento ante Gomperzium non cognito (in VH1 t. X col. XIII et XIV eius uoluminis non editae sunt), et legitur ante lacunam, licebit igitur dubitare.