netus genuinos lectionis fontes monstrauerunt: restitutum ex illis exemplum nondum prodiit. igitur ad hunc usque diem Laertii Diogenis lectio omni fundamento caret. quod cum in nullo eius libro non aegre feratur, nullus tamen tam misere habitus est quam decimus neque quicquam in hoc quam libelli Epicurei. his enim grauissima idem inflixit uolnera, quem merito dixeris sospitatorem Epicuri, Petrus Gassendus decimo libro Laertii cum uersione edito et animaduersionibus copiosis inlustrato (Lugduni 1649). qui ut erat physices Epicureae multo quam sermonis graeci peritior, etiamsi haud pauca multo cum acumine recte intellexit, tamen ea temeritate in uerba Epicuri grassatus est, ut ea non purgare sed fingere ipse uideatur. hunc suo more imitatus Marcus Meibomius uir graece non doctus ea re etiam perniciosior Epicuro editor exstitit, quod Laertii Diogenis exemplar ab illo correctum splendore, elegantia, commentarii Menagiani utilitate ita omnibus paene ad hunc usque diem commendabatur, ut summa eius esset auctoritas. nempe hinc pendent uel inuiti quotquot post eum Laertium aut Epicurea ediderunt. unus Schneiderus Saxo poterat et Meibomii temeritatem peruidere et lucem Epicureis reddere, nisi lectionis memoria illi ex turbidis riuulis haurienda fuisset. quo nixus Huebnerus quamquam haud ita raro ad librorum fidem lectionem reduxit, adeo sibi non constat, ut obscuriora quaeque fuco Meibomiano oblinere quam non intellegere malit. ab Huebnero in Epicureis uel C. G. Cobetus pendet, nisi ubi correctionem aut codex F aut obseruatio sermonis suppeditauit. haec cum fata sint Laertii Diogenis, non potuit fieri quin uirorum uel acutissimorum coniecturae, Lachmanni Maduigi aliorum saepe ad irritum caderent. quas etiamsi studiose perquisiui et examinaui, ut aut meliora edocerer aut suum cuique redderem, tamen coniecturas non probabiles, quarum inde a Gassendo nubes conflata est, ad adnotationem aut numquam aut rarissime admisi, et optimorum uirorum nominibus hoc me debere ratus et publicae utilitati melius consulturum librorum testimoniis accurate conpositis quam
Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/17
Εμφάνιση
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE EDITORIBVS LAERTII
XVII