Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/16

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
XVI
PRAEFATIO

latinae a. 1566 editae permulta editionis principis uitia emendauit et omissa suppleuit; sed ut ferebat eius saeculum, constanter illis uti nec uoluit nec potuit; ne eum quidem quem poterat fructum utilissima eius opera his studiis attulit, cum ante Schneiderum Saxonem tantum non obliuione sepulta iaceret, ne Stephano quidem cognita[1], similis et indoles et fortuna fuit editionis et uersionis a Thoma Aldobrandino curatae et post eius mortem a Petro cardinale Aldobrandino Romae a. 1594[2] euolgatae; usus et ile codice Borbonico quaedam ex coniectura scite correxit; fit quoque ut emendatior lectio in uersione lateat. ceteri iam libros aut nullos consuluerunt aut deterrimum quemque, in quem incidissent, nisi quod in commentario doctissimo Menagius codices Parisienses et Florentinos hic illic adsciuit. nostra demum memoria Cobetus Wachsmuthius Bonnetus

  1. sufficit adposuisse ep. II 107 p.49, 6 ἀποτηκομένων: deerat hoc uoc. in editione principe, restituit Sambucus emendatum p.441 'adde graeco ex u.c. ἀποτηκομένων', quid Stephanus? suppleuit is quoque sed corruptum (p.420 med.) ἀποκομένων.
  2. de Thomae patrui opera Petrus Aldobrandinus haec ad lectorem praefatur 'qui grauibus negociis distentus, cum uiris doctrinae studio deditis prodesse aggressus esset, importuna morte praereptus non pauca a se inchoata perficere non potuit. in quibus hanc Laertii translationem triginta abhinc annis eoque amplius reliquit, accurata uetustorum manuscr. codicum collatione plurimis in locis emendatam et multis adnotationibus illustratam. quae licet ab ipsomet auctore suprema manu perpoliri ac limari nequiuerint, uisum est tamen fore opportunum, si eo modo quo olim relicta fuerunt non integra (nam in decimum quidem librum nulla reperta scholia sunt) ederentur'.