Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/15

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
DE EXEMPLIS ET EDITORIBVS LAERTII
XV

pretium erat, nisi potius etiam alterum quendam inspexisse censendus est.

Editores post Basileensem etiam si codicibus utebantur, tamen recte uti nesciuerunt. Henricus Stephanus, qui textum editionis principis multifariam correxit exemplo a. 1570 emisso (s), in libros nequissimos inciderat Marcianum 393[1] et Laurentianum G uel eius gemellum. optimi libri praesto fuerunt Iohanni Sambuco Pannonio, praeter Venetum Vaticanus et Borbonicus[2], unde in marginibus uersionis

  1. Stephanus ipse in praefatione Maximi Tyrii (a. 1557 editi) ad Arnoldum Arlenium data p. 3 'eius (Diogenis L.) quum editionem Germanicam' inquit 'cum antiquo exemplari Bessarionis a me ex Veneta bibliotheca deprompto quam potueram diligentissime contulissem': ex actis bybliothecae Marcianae codice 393 illum a. 1555 usum esse Morellius bibl. mscr. I p.258 docuit. sed non hoc solum uiro egregio subsidium fuisse multae eius lectiones produnt a deteriore genere alienae et cum priore, non numquam cum G solo consonantes cf. p.4,10. 6, 6 cet.
  2. titulus libri parum cogniti est 'Laertii Diogenis de uita et moribus philosophorum libri x. Plus quam mille in locis restituti et emendati ex fide dignis uetustis exemplaribus Graecis, ut inde Graecum exemplum etiam possit restitui; opera Ioannis Sambuci Tirnauiensis Pannonii. Cum indice locupletissimo. Antuerpiae, ex officina Christophori Plantini CIↃ IↃ LXVI. cum priuilegio'. in praef. p.5 'aliquot exemplaribus graecis etustissimis illis cum interpretatione collatis atque etiam eruditis obseruationibus Fuluii Vrsini Romani' adiutum se fuisse dicit: memorat plerumque v(eterem) c(odicem), Venetum p.289 ibidemque Vaticanum; promit idem lectiones soli B proprias uelut p.362, 2 διαραμεν (Samb. p. 407) 20, 10 παρασκευάσαι (S. p. 427) 49, 11 λεῖον (S. p. 441) 50, 17 ὀξυτονίων (ibid.) 324, 15 ἐκπεπληρῶν (S. p. 445) infra p.XXXI 60 'quidam codex δημόκριτος' (S. p. 450). Schneiderus Saxo in Epicuri physicis et meteorologicis (Lipsiae 1813) primus adhibuit cf. praef. p.XVIII.