Μετάβαση στο περιεχόμενο

Σελίδα:HermannUsenerEpicurea1887.djvu/14

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
XIV
PRAEFATIO

Spengelio in H. G. Huebneri usum accurate conlatum[1]: qui cum proxima cum F cognatione societur non ex eo propagatus, licet neglegentissime scriptus fortasse non plane abiciendus est: ego eum non admisi, quoniam decimus in eo liber non ultra § 61 (p.18, 20) ducitur.

sunt etiam codices mixti simul et interpolati, ex quo numero ego unum noui a C. Wachsmuthio conlatum Laurentianum LXIX 28 (G) chartaceum saeculi ut aiunt XIV[2], Wachsmuthius addidit Borbonicum 252 chartaceum olim Iani Parrhasii, saeculo XV exeunte a Iohanne Rhoso Cretensi scriptum, illi (G) 'tam similem ut nequeat credi non ex eo fluxisse'[3]. illum adhibui epistulae primae et testamento, ut esset unde hoc genus iudicari posset. eiusdem generis codicem etiam Ambrosius Trauersarius Camaldulensis uersione sua expressisse uidetur[4] cuius olim immeritum

  1. de codice Monacensi cf. Spengelius in additamento editionis Huebnerianae t. II p.813. eius in libris v prioribus lectio edita est in eiusdem editionis appendice critica t. II p.618 sqq., decimum librum quae attinet in ipsa adnotatione inuenitur.
  2. tribus codicibus Florentinis iam indicatis FHG nescio quartum quendam addendum esse dicam an negem. Menagius ad ep. II 105 (p.48, 2) adnotauit 'κράδασιν scriptum est in codice Floren tino', ad III 124 (60, 19) 'ἄπειρον scriptum est in Florentinis membranis': aliter et F et H illos locos exhibere constat; ne ex G quidem, quem mea caussa H, Vitellius euoluit, testimonia Menagiana repeti potuere, qui κράδαστον illic, hic ἄπορον habet cum ceteris (etiam Ambrosio qui hoc ambiguum uertit, illud sine dubio ex coniectura agitationem).
  3. uide Corpusc. poes. ep. gr. lud. 1, 53 sq.
  4. de Ambrosii uersione a. 1431 absoluta (exstat apographon m. febr. 1432 perfectum) cf. Mehus in Ambr. Trauersarii Epistt, t.I p.CCCXCII sq. de eius exemplo ut iudicare ipse possis, specimina nonnulla lectionis adponam addita codicum idem testantium auctoritate, unde liquebit neque codicem G neque H, etiamsi cum utroque non raro consentit, posse solum adhibitum esse ab Ambrosio: p.3, 6 παρεσκεύασα ἵνα F2P2Hf 13 καὶ συνεχῶς G 14 τὸ τοσοῦτον omisit cum G 4, 8 καὶ κατὰ GHBPQ 10 παρεγγυῶ τὸ G 11 ἐγγαληνίζον τῶ FH2 [ἐνταλανίζον τῶ G] 6, 5 ἐστὶ σώματα μὲν FP2Hf 8 ὃν] ὃ ut BGf 7, 22 αἱ ὅμοιοι] similes [ἄτομοι Ff mg P2] 8,1 ἀπερίληπτοι BGH 9,1 ἡ τοσαύτη δὴ φωνὴ] αὕτη δ᾽ ἡ φωνὴ FP2Hf haec autem uox 10 ἐμποδίζον FHf

    85,5 Καρνεάδης] καὶ Καρνεάδης cum P2H 6 αὐτοῦ] αὐτὸν ut Ff 359, 2 τὸν δῆμον B2f pago 3 χαργήττιος Η Chagettius

    Φιλαϊδῶν B2FP2f 360,1 τῶν σοφιστῶν καὶ γραμματικῶν unus H grammaticos — ac sophistas 361, 2 ἀστὸν BPHf 362, 1 παιδείαν F1f mg P2 2 μακάριοι φεύγετε ceteris omissis cum F1f

    4 εὐφραντοῖς FP2Hf 8 συναγωγὴν BFf 16 λέγειν καὶ ἀντιγράφειν BPQH 363, 5 λέγειν ταῦτα· ἤγαγεν FHf 6 μοι] μὴ FHf 11 γραφέα δημόκριτον FP2f [non H] καὶ ἐν κώμαις καὶ γράμματα διδάσκειν H 365, 21 Εὐρύλοχον] εὐρύδοκον BFP2H Eurydotum 367, 1 anno centesimae septimae olympiadis (om. et δεύτερον et cum Ff εἰκοστῆς καὶ) 3 ᾿Αγεμάρχου H2f 368, 3 κατὰ πάντα P2H 7 ἀκατάπληκτος Ff intrepidus 10 προαποθανόντος FfP2 12 οἰκεῖον Bs familiarem 371, 6 τοίνυν] τίνι f quodam. iam satis est.