commisit[1]. libros Epicuri conlatos debeo G. Meynckio, testamentum H. Vitellio, uitam Ludouico Martens Elberfeldensi et Ferd. Duemmlero. de lectione dubitantem certiorem non numquam Vitellius fecit.
ceterum codex F quando quidem neglegentius est scriptus quam ex quo solo teste lectio alterius classis repeti possit, praesertim cum librarius eruditionis minime curiosus ex testimoniis multa (in libro X tamen pauca[2]) omiserit, circumspicienda sunt alia exempla eiusdem generis non ex F orta, et ego quidem acquieui in eo quod in promptu erat, editione Basiliensi ab Hieronymo Frobenio a. MDXXXIII euolgata (f), qui expressum esse codicem Matthaei Aurigalli professoris Vitebergensis, recentem eum quidem, ut nemo non uidet, et uitiosissimum, sed uitiis codici F propriis fere inmunem, in praefatione testatur. quo cum accederet manus correctrix codicis Parisiensis (P2), satis prouisum erat. quamquam non nego, aliis codicibus accuratius exploratis fieri posse ut codici F supplementum non minus utile accedat quam quale codex P (Q) est Borbonici. at qui hucusque innotuerunt ex hoc genere, eos operae pretium non est excuti: Cantabrigiensem dico collegii Trinitatis n. 442, cuius aliquot lectiones a Th. Galeo enotatae in editionis Wetstenianae t. II p. 557 sqq. memorantur, Venetum Marcianum n. 393 chartaceum a Carolo Nuernbergero tam neglegenter conlatum quam editioni decimi libri Laert. (Norimb. 1791) adhibitum[3], Monacensem gr. 159 bombycinum s. XIV mancum a L.
- ↑ uide Analecta Theophrastea (a. 1858) p.2.
- ↑ nempe p.366, 15 ἐν κρονικοῖς (quod tamen omittitur etiam in f) 367, 6 φησιν Ἕρμιππος, plura 368, 3—5, denique § 118 semel, 119 ter, 136 bis titulos librorum.
- ↑ Morellius bibl. manuscr. I p.259 eumque secutus Nuernbergerus (in praef.) quod ambos codices Marcianos 'eiusdem familiae' esse dicunt, manifestus est error. nonnulla Marciano 393 cum f solo communia sunt ut p. 8, 8 τὴν omissum 9, 20 οὖν, item Cantabrigiensi ut 64, 17 lacuna codicum FP (ἐξ ὧν intercidit) inserto ἀφ᾽ οὗ male expleta.