Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/45

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
XLI
DE SERMONE DIODOREO.

19 ὧν ὑμεῖς ἡττήσεσθε, et non priori quoque loco scripsisse ἡττήσονται nemo credet. Nihilo melius ὠφεληθήσεσθαι 19, 7, 1 et, ut opinor, καταφρονηθήσομαι 12, 4, 2, quod etsi est apud Isocratem et Lucianum, tamen καταφρονήσομαι est apud Platonem, ut certe Isocrati haec forma sit restituenda. Nam incredibilis apud omnes cernitur scriptores librariorum in his formis in alteras mutandis incuria, ut apud Diodorum 13, 92, 2 vel περίαιρεθήσεσθαι, illatum sit pro περιαιρήσεσθαι. Vicissim 14, 117, 5 male nonnulli επιμνησόμεθα pro ἐπιμνησθησόμεθα, quae una usitata in prosa forma huius futuri, ut apυd Pausaniam 5, 25, 1 ἐπιμνησόμεθα καὶ τούτων mutandum putem in ἐπιμνησθησόμεθα, quod est 8, 9, 7; 8, 15, 4, ut μνησθήσομαι 6, 1, 2, et fortasse ne Eunapio quidem Erc. p. 65, 19 ed. Nieb., ἐπιμνήσεται πάλιν τῶν συντεθειμένων, relinqaendum. Inter utramque formam variant libri Demosthenis p. 432, 7, Polybii 5, 33, 3, ubi optimi μεμνήσομαι, ut non dubitem Herodoto 1, 5, 177 pro ἐπιμνήσομαι restituere, quod 2, 3 habet, ἐπίμνησθήσομαι. Nam etiam 1, 51, ubi libri ἐπιμνήσομαι, Photius Bibl. cod. 190, p. 150, 9 ἐπιμνησθήσομαι.

Optativorum forma tertiae pluralis in αιεν pro ειαν etsi apparet aliquoties in libris, ut τηρήσαιεν 2, 4, 4; προστάξαιεν 8, 3a, 2, tamen nihilo verior est apud Diodorum quam apud Atticos, quibus saepe est illata. Nam et multo plura sunt formae in ειαν exempla, et ipsa librorum inter utramque variantium 20, 4, 4 fides vacillat. Eadem ratio videtur formarum illarum in ειημεν et ειησαν, quae sunt 8, 15, 1, ubi βουληθείημεν, quum talia etiam recentioribus illata arguant librorum in loco Attici apud Eusebium Praep. 15, p. 802, A, varietates διακριθεῖμεν praebentium pro διακριθείημεν,