Σελίδα:Diodori Bibliotheca Historica, I (1888).djvu/38

Από Βικιθήκη
Αυτή η σελίδα δεν έχει ελεγχθεί ακόμη για πιθανά λάθη.
XXXIV
PRAEFATIO

versum apud Oenomaum Eusebii Praep. 5 p. 231 D: Εἰς πάτρην φυγάδας κατάγων Δήμητραν ἀμήσεις, quum in altero facillima sit correctio Δήμητρ’ ὁππότε. Et vicissim ubique Κῶν, quod est in omnibus 19, 68, 4, alibi Κῶ exhibentibus aut inter hoc et illud variantibus, ut solent librarii ν in huiusmodi accusativis interdum neglegere, ut plerique in Κέω 4, 82, 1, nonnulli in ἵλεων (D, Ἰόλαον II) 4, 24, 4; Πηνέλεων 4, 67, 7; χρυσόκερω D 4, 13, 1; Τύνδαρεω 4, 33, 5, sed ibidem Τυνδάρεων D. — Nominum vero in ης tertiae declinationis accusativos etsi excepto Εὐμενής, cuius accentus novicius Εὐμενής, de quo dixi ad Thes. Stephani, excluderet ν, fere in ην terminant libri Diodori, baud pauca tamen alterius formae exempla in nonnullis certe sunt nominibus relicta, ut Διομήδη in omnibus praeter D 4, 15, 3; Ἄρη in uno C 5, 74, 4; Πολυχάρη 8, 5, 1 — 6; Δημοσθένη 12, 60, 1; Παμμένη 16, 34, 2; Ἀντιγένη 19, 17, 4, ut plerique 19, 12 et 13; Ξενοπείθη 19, 16, 1; Ἀρίστομένη 28, 14; quibus accedunt servata in nonnullis Ἑρμοκράτη 13, 4, 1; Ἐχεκράτη 16, 26, 6; Λεωσθένη 17, 111, 3; Ἀριστοτελη 19, 68, 3, et quae Gemistus praebet Λεωσθένη, Λακράτη, Εὐθυκράτη, Λασθένη, ubi libri Diodori omnes -ην. Credo igitur his quantumvis non ita multis formae in η exemplis tamen alterius omnia non minus redargui quam apud Cassium Dionem dixi redargui vol. 5 ρ. X, et baud dubie etiam apud Chrysostomum, de quo dixi vol. 1 ρ. IX.

Accusativi adiectivorum in ης in η purum desinentes etsi plerumque per η scripti sunt in libris, ut αὐτοφυῆ 3, 45, 7; εὐφυῆ 3, 67, 5; διφυῆ (pro ἰδιοφυῆ) 2, 57, 5; 4, 77, 3 (ubi D διφυήν); συμφυῆ 1, 10, 7; 1, 30, 6; ὑπερφυῆ 4, 22, 3; 4, 34, 2; 4, 72, 4, tamen