Σελίδα:Apollonii Rhodii Argonautica (1900).djvu/15

Από Βικιθήκη
Η σελίδα αυτή έχει ελεγχθεί για πιθανά λάθη.
PRAEFATIO

Aristarcho consensisse documento est codicum auctoritas. Ita δαῖτ’ ἐκάλεσσα, παντ’ ἐφαάνθη etc. dedi cum Brunckio et Merkelio. Contra Wellauerus (ad ii. 1072) poetam augmentum abicere quam apostrophum admittere maluisse contendit.

Quod superest, ut usu venit ut lectiones Apollonianae nos de eius aetatis textu Homerico certiores faciant, ita de formis recentioribus in carmine inventis utrum ab ipso Apollonio profectae sint an a diasceuastis vel grammaticis ambigi posse animadvertendum est. Nonnumquam fieri potest ut poeta 'prudens et sciens' ut ita dicam, huiusmodi formas admiserit, e. g. θεῆς θεῇ iuxta θεᾶς θεᾷ. Hic tamen cum Apollonium sibi constare voluisse putare malim, cum Merkelio ubique θεᾶς θεᾷ dedi. Contra et ἐνίσπες et ἔνισπε ex codicum auctoritate admisi, quoniam utramque formam apud Homerum legimus. Duobus in locis Aristarchi ἐδύσετο μετεβήσετο apparent, sed fortasse hae formae παρατατικῶς accipiendae sunt; itaque nihil mutavi. In primae declinationis dat. plur. -ῃσι et -αις sunt formae legitimae, -αισι ubique exsulare oportet, -ῃς occurrit raro idque solum in certis versus locis. Haec quidem forma Homerica est, sed paullatim apud epicos recentiores formae -αις cessit. Inter αὔτως et αὕτως distinguere solitum esse Apollonium haud facile crediderim; semper igitur verbum cum spiritu leni edidi. Rzachius inter alia κοῦραι pro τε κόραι (i. 811) et Ἄρεος pro Ἄρεως (ii. 404) scribenda esse iudicavit, recte, ut opinor; neutrum tamen horum contra codices mutare ausus sum. In versibus numerandis ea usus sum ratione quae post Wellauerum locum obtinuit.

Huius editionis lex emendationes fieri vetat nisi