eius recensionis vestigia ea sunt 'ut summa eorum idonea confici aut norma ex eis depromi potuerit cuius in edendo usus fuisset si Laurentianum librum fortuna nobis invidisset praeterquam in rebus diorthoticis... ipsa tamen diorthosis et orthographia libri Laur. habet cur prae altera admittendam existimes.'
Quae cum ita sint, quaeritur quousque lectiones ex Et. Magn. vel e scholiis desumptas, quae a Laurentiano recedunt, deligere liceat. Et in Et. Magn. quidem cum multa e memoria, ut videtur, citentur, multa certe falso, hoc permittitur solum aut in singulis verbis quae e carmine idcirco proferuntur ut eorum usus vel etymologia explicetur—cuius rei exempla exstant i. 888, 967, iv. 297—aut ubi lectio perspicue praestantior est, id quod fit i. 1036, iii. 471. Scholiorum contra lectionibus perraro licet uti quia neque conflator satis diligens erat nec ipsa fraudis suspicio abest. Quaedam tamen e scholiis sumpsi ut i. 125, ii. 226.
Quod ad orthographiam et diorthosin attinet, cum Merkelio cod. Laur. secutus sum in liquidis et litteris σ et δ geminandis ubi positio fit, et in oxytonis in extremis versibus acuendis. Litteram ν paragogicam in fine versus admisi. Non tamen scripsi οὐ δέ nec παρ’ ἐκ δι’ ἐκ etc. sed semper οὐδέ παρέκ διέκ. Neque ὄφρά τε similia dedi, nec praepositiones procliticas feci. In anastrophe normam Aristarchi adhibui ut quotiens praepositio inter substantivum et adiectivum venit substantivo serviat, quam regulam artem metricam Apollonii postulare pluribus docet Merkelius. Patronymica cum diaeresi scripsi quoniam εϊ οϊ semper in thesi occurrunt. In quinti pedis caesura Apollonium cum Aristophane potius quam cum